라틴어 문장 검색

Quam tu non poteris duro reserare cothurno, Haec est blanditiis ianua laxa meis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 133)
Altera me sceptro decoras altoque cothurno;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 144)
Musaque Turrani tragicis innixa cothurnis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1612)
Ultima pars telae, tenui circumdata limbo, nexilibus flores hederis habet intertextos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 11:12)
impia nec tragicos tetigisset Scylla cothurnos, ni patrium crinem desecuisset amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1183)
in manibus dominae sceptrum non arte politum sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1 quamvis nullus alat terreni caespitis umor, fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis intertexta rosis candentia lilia miscet nescia marcenti florem submittere collo, huius forma fuit sceptri gestamen Aaron floriferum, sicco quod germina cortice trudens explicuit tenerum spe pubescente decorem inque novos subito tumuit virga arida fetus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1251)
virginibus Tyriis mos est gestare pharetram, purpureoque alte suras vincire cothurno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:3)
Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas discedens chlamydemque auro dedit intertextam frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 8:10)
Huc, pater o Lenaee - tuis hic omnia plena muneribus, tibi pampineo gravidus autumno floret ager, spumat plenis vindemia labris - huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto tingue novo mecum direptis crura cothurnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 1:2)
mox ubi publicas res ordinaris, grande munus Cecropio repetes cothurno, insigne maestis praesidium reis et consulenti, Pollio, curiae, cui laurus aeternos honores Delmatico peperit triumpho.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 13)
hunc socci cepere pedem grandesque cothurni, alternis aptum sermonibus et popularis vincentem strepitus et natum rebus agendis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:5)
post hunc personae pallaeque repertor honestae Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis et docuit magnumque loqui nitique cothurno.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 9:2)
nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:19)
porro, ut adfert lumen clavus purpurae in loco insertus, ita certe neminem deceat intertexta pluribus notis vestis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 211:2)
namque is et sermone (quod ipsum reprehendunt, quibus gravitas et cothurnus et sonus Sophocli videtur esse sublimior) magis accedit oratorio generi et sententiis densus et in iis quae a sapientibus tradita sunt paene ipsis par, et dicendo ac respondendo cuilibet eorum qui fuerunt in foro diserti comparandus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 69:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION