라틴어 문장 검색

Tum commodum est hysopum uel nepetam uel thumum uel apsinthium uel etiam furfures aut ficus aridas aut mulsam aquam decoquere, eaque gargarizare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 3:1)
aqua dari potest uel pura, uel in qua malum Cotoneum palmulaeue decoctae sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 3:4)
Vtilia in hoc morbo sunt thymum, satureia, hysopum, nepeta, amulum, sesamum, lauri bacae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo Cotoneo medium, columbae iecur recens et crudum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 3:2)
Quin etiam extrinsecus radicem contritam uel corticem eius cum furfuribus aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 4:8)
hisque adicienda sunt Cotonea, et cum ipsis corticibus suis Punica, sorba, et, quibus magis utimur, [et] torminalia, sic ut haec tertiam ollae partem teneant;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 6:1)
Pulticula etiam, cum qua paulum ex fauo uetere cocti sit, et lenticula cum malicorio cocta, rubique cacumina in aqua decocta, et ex oleo atque aceto adsumpta, efficacia sunt, atque ea aqua, in qua uel palmulae uel malum Cotoneum uel arida sorba uel rubi decocti sunt, potata.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 8:1)
Ac si scabies uesicam occupauit, multa et mali odoris urina est, eaque bullat et quaedam muccis furfuribusue similia ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:17)
Leuant lac, cremor uel tisanae uel furfurum:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 11:2)
reprimit aqua, in qua uel lenticula uel rosa uel rubus uel Cotoneum malum uel palmulae decoctae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 11:3)
Super uolnus uero etiam furfures ex aceto uel ruta siluatica recte imponitur uel cum melle sal tostus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 14:2)
et super uulnus furfures ex aceto coctae;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 18:4)
In altero autem genere possunt proficere mala Cotonea in uino cocta atque contrita, potest emplastrum uel Herae uel tetrapharmacum, cui quinta pars turis adiecta sit, potest nigra hedera ex uino austero cocta;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 20:2)
Farina quoque hordeacia cocta, et cum malo Cotoneo cocto mixta commode inponitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 11:2)
At si modicus quidem tumor sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adiciendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 4:1)
Vbi pura ulcera sunt, eodem furfurum cremore uel lacte gargarizandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION