라틴어 문장 검색

Illud quoque cogitet sinceritas tua, quia si mihi de nuptiis eius potestas summa ac tota tribuatur atque ipsa quoque iam matura et nubere volens, cui voluero, se tradendam sub deo iudice mihi committat, sic dico et verum dico mihi placere istam condicionem, ut propter deum iudicem non possim respuere meliorem.
(아우구스티누스, 편지들, 58. (A. D. Epist. CCLIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Benenato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem9)
Ad horum autem sinceritatem veritatemque verborum an adspiraverit Caecilius, consideremus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 23:1)
Sed eum constabat virum esse firme bonum notaeque et expertae fidei et vitae inculpatissimae, multaque et inlustria exempla probitatis sinceritatisque eius expromebantur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 6:1)
At creationes nobilium parca manu dispensavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 15:3)
Durante tempore comitiorum addidit et alias creationes nobilium, ut supra innuimus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 20:7)
Illud certae memoriae est, intercessisse tempus semestre inter mortem principis Arthuri et creationem Henrici in principem Walliae, quod eo pertinere homines interprebantur quo spatium illud temporis in certo poneret utrum Catharina ex Arthuro gravida facta fuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 11:6)
Deus autem primo die creationis lucem tantum creavit, eique operi diem integrum attribuit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:8)
ad exemplum creationis divinae, quod saepius diximus, quae primo die lucem tantum produxit, eique soli unum integrum diem attribuit, neque illo die quicquam materiati operis immiscuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 297:6)
Etiam inventa quasi novae creationes sunt, et divinorum operum imitamenta;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 321:1)
Quanto magis, qui partes consiliariorum praestant, ad omnem integritatem et sinceritatem astringuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:5)
in hoc enim differunt creatio et generatio, quia generatio omnis est ex subiecto et materia:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 6:2)
creatio autem non est ex subiecto et materia, et ideo creans potest in totam substantiam rei.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 6:4)
Ex hoc etiam contingit manifeste quod si quis diligenter inspexerit quae iam diximus, quod naturalis creationem considerare non potest.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:1)
Natura enim omnem suum effectum facit ex subiecto et materia, factio autem ex subiecto et materia generatio est et non creatio.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:2)
Ideo naturalis creationem considerare non potest.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION