라틴어 문장 검색

et praedam quae nondum esset venundata, et pecuniam quae ex venditione praedae percepta esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 28:2)
quando mulier dotem marito dabat, tum quae ex suis bonis retinebat neque ad virum tramittebat, ea recipere dicebatur, sicuti quoque in venditionibus recipi dicuntur, quae excipiuntur neque veneunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 7:3)
Secundo, ut licet corpus eius qui in asylo degebat a creditoribus immune esset, tamen bona quae extra asylum inventa essent legi subiicerentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 18:2)
Praepropere enim venditiones iacturam ex usuris saepe exaequant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:20)
Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad Iudaeorum venditionem adduxerat,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장34)
bona quidem eorum se venditurum, ita tamen qui eorum ipse sua bona redemisset, se bonorum venditionem inducturum et pecuniam multae nomine relaturum, ut incolumitatem retinere posset.
(카이사르, 아프리카 전기 90:3)
per eos fierent aestimationes possessionum et rerum, quanti quaeque earum ante bellum fuisset, atque eae creditoribus traderentur.
(카이사르, 내란기, 3권 1:5)
Atque ideo necessitas cogit agricolam musti annonam experiri,cum plurimum pretio accedat si venditio vel in annum vel in aestatem certe differri possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 6:4)
nec contra religiones fieri quod effigies eius, ut alia numinum simulacra, venditionibus hortorum et domuum accedant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 73장6)
eodem subsidio obaerati adversum creditores suspectique capitalium criminum receptabantur, nec ullum satis validum imperium erat coercendis seditionibus populi flagitia hominum ut caerimonias deum protegentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 60장4)
sed creditores in solidum appellabant nec decorum appellatis minuere fidem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장3)
ita primo concursatio et preces, dein strepere praetoris tribunal, eaque quae remedio quaesita, venditio et emptio, in contrarium mutari quia faeneratores omnem pecuniam mercandis agris condiderant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장4)
sic refecta fides et paulatim privati quoque creditores reperti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장7)
et lege lata saevitiam creditorum coercuit, ne in mortem parentum pecunias filiis familiarum faenori darent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 13장2)
Q. Volusio P. Scipione consulibus otium foris, foeda domi lascivia, qua Nero itinera urbis et lupanaria et deverticula veste servili in dissimulationem sui compositus pererrabat, comitantibus qui raperent venditioni exposita et obviis vulnera inferrent, adversus ignaros adeo ut ipse quoque exciperet ictus et ore praeferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION