라틴어 문장 검색

Tanta conponentium vetusta rerum monimenta vel securitas vel, par huic vitium, credulitas fuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 23:2)
et quemadmodum solem pedalis magnitudinis arbitratur, sic et circa mores vana credulitate decipitur.
(단테 알리기에리, Epistolae 92:9)
Quid in illa virtutum, quid ingenii, quid sanctitatis, quid puritatis invenerim, vereor dicere, ne fidem credulitatis excedam et tibi maiorem dolorem incutiam recordanti, quanto bono carueris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:5)
ego te legisse putabo Et tumidus Galla credulitate fruar.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, I3)
illud certe cavi et cavebo ne mea credulitate rei p. summa fallatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 21 1:5)
credulitas enim error est magis quam culpa, et quidem in optimi cuiusque mentem facillime inrepit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 23 1:2)
Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali, Documentum habere stulta credulitas potest.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.17)
Repraesentavit in se poenam facinoris Et ferro incubuit, quod credulitas strinxerat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta14)
Aut sine re nomen deus est frustraque timetur Et stulta populos credulitate movet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 314)
credulitas nunc mihi vestra nocet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1233)
sine nescius errem, Et liceat stulta credulitate frui!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1418)
unde tamen vivat, vaticinator habet, ipsa movent animos superorum numina nostros, turpe nec est tali credulitate capi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 131)
ne tamen haec dici possit fiducia mendax stultaque credulitas nostra fuisse, cave, constantique fide veterem tutare sodalem, qua licet et quantum non onerosus ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 414)
Illic Credulitas, illic temerarius Error vanaque Laetitia est consternatique Timores Seditioque recens dubioque auctore Susurri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:10)
ego primus in illo caespite consedi, dum lina madentia sicco, utque recenserem captivos ordine pisces, insuper exposui, quos aut in retia casus aut sua credulitas in aduncos egerat hamos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION