라틴어 문장 검색

Grave crimen, etiam leviter cum est dictum, nocet.
아무리 가볍게 한 것이라도, 무거운 독설은 상처를 준다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 22)
Non facile de innocente crimen fingitur.
결백한 자에게 모욕은 쉽게 만들어지지 않는다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 447)
Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est.
네 아버지의 아내의 치부를 드러내서는 안 된다. 그것은 곧 네 아버지의 치부이다. (불가타 성경, 레위기, 18장8)
Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem eius.
네 아버지의 치부와 네 어머니의 치부를 드러내서는 안 된다. 그는 네 어머니이니, 너는 그의 치부를 드러내서는 안 된다. (불가타 성경, 레위기, 18장7)
Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est.
네 형제의 아내의 치부를 드러내서는 안 된다. 그것은 네 형제의 치부이다. (불가타 성경, 레위기, 18장16)
Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est.
네 아들이 낳은 딸이나 네 딸이 낳은 딸의 치부를 드러내서는 안 된다. 그것은 네 치부이다. (불가타 성경, 레위기, 18장10)
Qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefaria res est; occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem sororis suae revelaverit, portabit iniquitatem suam.
어떤 남자가 아버지의 딸이든 어머니의 딸이든 자기 누이를 데려다 그 여자의 치부를 보고, 그 여자도 그 남자의 치부를 보면, 그것은 수치스러운 짓이다. 그들은 자기들의 백성이 보는 앞에서 잘려 나가야 한다. 그는 자기 누이의 치부를 드러냈으니 그 죗값을 져야 한다. (불가타 성경, 레위기, 20장17)
Hic est qui nostram sortem miseratus, ab aula Eterni patris egrediens, fastidia nostre Sustinuit sortis, sine crimine criminis in se Deffigens penas et nostri damna reatus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:11)
Quod etiam machinaverunt, crimen crimini addentes, sicut dictum est:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 96 101:6)
"quisquamne precatur ut sine criminibus crimen fiat bene nasci?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 118)
Et quia in me quid aperte ageret non habebat, ei scolas auferre molitus est, pessimis obiectis criminibus, qui mihi suum concesserat magisterium, alio quodam emulo meo ad officium eius substituto.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 4:4)
Non enim /f.5vb/ facile de his quos plurimum diligimus turpitudinem suspicamur, nec in vehementi dilectione turpis suspitionis labes potest inesse.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 5:3)
Quam indecens, quam lamentabile esset, ut quem omnibus natura creaverat, uni me femine dicarem /f.6va/ et turpitudini tante subicerem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:4)
"Semper in propatulo fortitudo emulos habet, "Feriuntque summos Fulgura montes," videte ne plus ei nominis conferatis violenter agendo, et plus nobis criminis ex invidia quam ei ex iusticia conquiramus.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 5:6)
Qui statim penitentia ductus, post aliquos dies, cum ad tempus coactus satisfecisset illorum invidie, me de alieno eductum monasterio ad proprium remisit, ubi fere quotquot erant olim iam, ut supra memini, infestos habebam, cum eorum vite turpitudo et impudens conversatio me suspectum penitus haberet, quem arguentem graviter sustineret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION