라틴어 문장 검색

deformes, si animosi sint, a derisu et ignominia liberare se gnaviter contendent, quod fieri non potest nisi aut per virtutem aut per malitiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:20)
impensi sacris Decii prorumpite bustis Torquatique truces animosaque pauperis umbra Fabricii tuque o, qui forte inferna piorum iugera et Elysias scindis, Serrane, novales.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:276)
Nervius insequitur meritusque vocabula Felix dictaque ab Augusto legio nomenque probantes invicti clipeoque animosi teste Leones.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:277)
in iuvenum membri animosus cernitur horror atque oneri metuens impavidusque sui.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam7)
nil opis externae cupiens, nil indiga laudis, divitiis animosa suis inmotaque cunctis casibus ex alta mortalia despicit arce.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:2)
si pateant Alpes, habeat si causa secundos iustior eventus, aderis partesque receptas suscipies, animosa tuas ut Gallia leges audiat et nostros aequus modereris Hiberos.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:236)
ac velut infecto morbus crudescere caelo incipiens primos pecudum depascitur artus, mox populos urbesque rapit ventisque perustis corruptos Stygiam pestem desudat in amnes:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:160)
Tum flava repexo Gallia crine ferox evinctaque torque decoro binaque gaesa tenens animoso pectore fatur:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:111)
quam velut publicam largitionem Otho secretioribus apud singulos praemiis intendebat, adeo animosus corruptor ut Cocceio Proculo speculatori, de parte finium cum vicino ambigenti, universum vicini agrum sua pecunia emptum dono dederit, per socordiam praefecti, quem nota pariter et occulta fallebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 24장3)
ubi crudescere seditio et a conviciis ac probris ad tela et manus transibant, inici catenas Flaviano iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장12)
gemmas, toreumata, signa, tabulas operis antiqui semper animosissime comparasse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 47장 1:2)
ecce ducem placitae furiis crudescere pugnae surgentemque toris stupet immanemque paratu
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 537:1)
inter Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillemira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroquesumma fuit:
(호라티우스의 풍자, 1권, 07장5)
si pertinaciam, sexies rupto foedere cladibusque ipsis animosiorem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 7:4)
Nec dubitaret posthac, cum advertisset animalibus simplici cibo utentibus familiarem sanitatem, aegrescere autem et inter illa quae saginam conposita varietate patiuntur, quia constat id genus alimoniae non magis copia quam varietate crudescere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION