라틴어 문장 검색

Neque verum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex vomica aut ex inflammatione aut ex ulcere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장28)
Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장7)
ubi aut bilis aegrum aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri novam materiam corruptae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장9)
At si in praecordiis inflammatio et dolor est, primo superimponenda sunt cataplasmata reprimentia, ne, si calidiora fuerint, plus eo materiae concurrat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장11)
deinde si prima inflammatio se remisit, tum demum ad calida et umida veniendum est, ut ea, quae remanserunt, discutiant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장12)
Notae vero inflammationis sunt quattuor:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장13)
Ergo si sine inflammatione dolor est, nihil imponendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장16)
At si neque inflammatio neque febris sed tantum praecordiorum dolor est, protinus calidis et siccis fomentis uti licet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장18)
dandaque opera est, ne qua cruditas in cotidianam id malum vertat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장33)
Si febris quievit, diu meminisse eius diei convenit, eoque vitiare frigus, calorem, cruditatem, lassitudinem:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 16장11)
et devitanda cruditas, simulque et sol et frigus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장49)
nam et viribus opus est et cruditates cavendae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장16)
interdum gravior dolor sed brevis, neque tamen mortiferus, qui vel vino vel cruditate vel frigore vel igne aut sole contrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장10)
Saepe enim dies unus aut alter totum dolorem hac ratione discutit, utique si ex vino vel cruditate origo est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장23)
Nam modo ingens calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo exulcerato adficit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION