라틴어 문장 검색

Sed hortulanus prioris plagae vulnere prolapsum capite sanguinem detergens rursus deprecatur civibus atque mansuetius versari commilitonem, idque per spes prosperas eius orabat adiurans.
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:18)
Provolutus denique ante conspectum deae et facie mea diu detersis vestigiis eius, lacrimis obortis, singultu crebro sermonem interficiens et verba devorans, aio:
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:12)
Ibi, inquit, ego stirpem ingentem, vestigio pedis eius haerentem, revelli conceptamque saniem volnere intimo expressi accuratiusque sine magna iam formidine siccavi penitus atque detersi cruorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 23:1)
Nam multos, inquit, esse non convenit, quod turba plerumque est turbulenta et Romae quidem stat, sedet Athenis, nusquam autem cubat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 4:1)
Atque ubi introducti sumus, offendimus eum cubantem in scimpodio Graeciensi, circumundique sedentibus multis doctrina aut genere aut fortuna nobilibus viris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 2:2)
ac propterea minus fuisse humanum existumas aegrotum domi suae cubantem iumento inpositum in ius rapi?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 27:2)
'Arcera' autem vocabatur plaustrum tectum undique et munitum, quasi area quaedam magna, vestimentis instrata, qua nimis aegri aut senes portari cubantes solebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 30:1)
Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter.
(불가타 성경, 호세아서, 2장20)
Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio.
(불가타 성경, 요엘서, 1장13)
ac tantum doctrina potuit ut in dispari numero nulla transversa hosti obiceretur, nullius remi detergerentur, sed semper venientibus adversae occurrerent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:10)
Ipsi Massilienses et celeritate navium et scientia gubernatorum confisi nostros eludebant impetusque eorum excipiebant et, quoad licebat latiore uti spatio, producta longius acie circumvenire nostros aut pluribus navibus adoriri singulas aut remos transcurrentes detergere, si possent, contendebant;
(카이사르, 내란기, 1권 58:1)
deinde id aliquamdiu perfricare, novissime detergere et unguere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장12)
3. Ubi vero febris aliquem occupavit, scire licet non periclitari, si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi visum est, cubat, cruribus paulum reductis, qui fere sani quoque iacentis habitus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장1)
Eadem mors denuntiatur, ubi aegri supini cubantis genua contracta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장10)
is enim ulterioribus quidem diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit, primis vero tortoris vicem exhibuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION