라틴어 문장 검색

peregrinitatis reum orta inter aduocatos leui contentione, togatumne an palliatum dicere causam oporteret, quasi aequitatem integram ostentans, mutare habitum saepius et prout accusaretur defendereturue, iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 2:4)
53. Eundem autem respectum habebimus et eodem modo de justicia exhibenda, de forestis deafforestandis vel remanseris forestis quas Henricus pater noster vel Ricardus frater noster afforestaverunt, et de custodiis terrarum que sunt de alieno feodo, cujusmodi custodias hucusque habuimus occasione feodi quod aliquis de nobis tenuit per servicium militare, et de abbaciis que fundate fuerint in feodo alterius quam nostro, in quibus dominus feodi dixerit se jus habere;
(Magna Carta 55:1)
ita omnia convestivit hedera, qua basim villae, qua intercolumnia ambulationis, ut denique illi palliati topiariam facere videantur et hederam vendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 3:8)
Porro nequis objiciat Regulam ad quam probandam inventum est hoc experimentum praesupponere corpora vel absolute dura esse, vel saltem perfecte elastica, cujusmodi nulla reperiuntur in compositionibus naturalibus;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 38:1)
"fiat periclum, si placet, cuiusmodi edat querellam quadrupes lingua eruta, elinguis et quem porca grunnitum strepat;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1414)
cuiusmodi exemplis plena sunt omnia, sed unum interim sufficit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 66:1)
puto quaedam esse, quae deceant phaecasiatum palliatumque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 1:5)
tum isti Graeci palliati, capite operto qui ambulant, qui incedunt suffarcinati cum libris, cum sportulis, constant, conferunt sermones inter se drapetae, obstant, obsistunt, incedunt cum suis sententiis, quos semper videas bibentes esse in thermipolio, ubi quid subripuere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 34)

SEARCH

MENU NAVIGATION