라틴어 문장 검색

Hoc enim fuit potius requirendum in istiusmodi figurae tractatu, sicuti requiri solet in vinulento et lutulento et turbulento, vacuane et inanis sit istaec productio, cuiusmodi sunt quae παραγωγάσ dicunt, an extrema illa particula habeat aliquid suae propriae significationis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 7:1)
Neque non de secundis quoque mensis, cuiusmodi esse eas oporteat, praecipit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 7:1)
Ac ne id quidem praetermittendum puto, cuiusmodi est, quod in Commentario Servii Claudii scriptum invenimus, Nerio dictum quasi Neirio, hoc est sine ira et cum placiditate, ut eo nomine mitem tranquillumque fieri Martem precemur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 20:1)
et cuiusmodi fuisse Homerus dicat in Ulixis domo λαύρην;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 4:4)
Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 1:1)
Sexta quaestio , cuiusmodi herba sit, quod Hesiodus in isto versu posuerit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 14:1)
Cuiusmodi quidem sectae philosophorum licet defecerint, supersunt tamen ingenia quaedam ventosa et discursantia, quibus eaedem omnino venae, licet non pari cum antiquis copia sanguinis, repletae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:5)
Facile enim coniicere cuiusmodi fuerit illorum fides, cum praecipui ecclesiae ipsorum doctores et patres fuerint poetae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:5)
Cuiusmodi est imperium Turcicum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:4)
Cuiusmodi sunt fabri ferrarii, lapidarii, lignarii, et similes, non annumerando militiam descriptam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 10:9)
Disponamus igitur cunctas medietates in ordinem, ut, cuiusmodi omnes sint, facillime possit intellegi.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Dispositio decem medietatum 1:1)
Neque enim necesse esse contingere quae prouidentur, sed necesse esse quae futura sunt prouideri quasi uero quae cuius rei causa sit, praescientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas prouidentiae, laboretur ac non illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum necessarium esse euentum praescitarum rerum etiam si praescientia futuris rebus eueniendi necessitatem non uideatur inferre.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 2:3)
sic fit igitur ut euentus praescitae rei nequeat euitari.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:5)
Quare si quid ita futurum est ut eius certus ac necessarius non sit euentus, id euenturum esse praesciri qui poterit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:7)
Quodsi apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est euentus quae futura firmiter ille praescierit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION