라틴어 문장 검색

culpati cruris adorat opem.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:7)
quippe insimulari quiuis innocens potest, reuinci nisi nocens non potest.
(아풀레이우스, 변명 1:2)
ceterum Maximum quicquam putas culpaturum, quod sciat Platonis exemplo a me factum?
(아풀레이우스, 변명 10:23)
uel si tu id non facis, ego me facile patiar in huiuscemodi uersibus culpari cum Platone.
(아풀레이우스, 변명 12:2)
quod si neque habere utendi argumentum est neque non utendi non habere et speculi non tam possessio culpatur quam inspectio, illud etiam doceas necesse est, quando et quibus praesentibus in speculum inspexerim, quoniam, ut res est, magis piaculum decernis speculum philosopho quam Cereris mundum profano uidere.
(아풀레이우스, 변명 12:12)
Nunc praeterea uide, quam ipsi sese reuincant;
(아풀레이우스, 변명 39:13)
hoc puer nescit, ego non factum reuinco;
(아풀레이우스, 변명 43:12)
at ego quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani possim negare ac, si maxime fuisse concedam, tamen habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse, - quae si dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar, nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui uiderit - tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum.
(아풀레이우스, 변명 53:4)
immo quid omnino est, quod uos manifesti mendacii non reuincat?
(아풀레이우스, 변명 60:6)
legat, sua sibi uoce suisque uerbis sese reuincat.
(아풀레이우스, 변명 67:10)
quin tu me meismet factis, non alienis uerbis reuincis?
(아풀레이우스, 변명 77:7)
tune, ultime, parentis tuae animum in istis scrutaris, oculos obseruas, suspiritus numeras, adfectiones exploras, tabulas intercipis, amorem reuincis?
(아풀레이우스, 변명 83:4)
quamquam quis omnium uel exigue rerum peritus culpare auderet, si mulier uidua et mediocri forma, at non aetate mediocri, nubere uolens longa dote et molli condicione inuitasset iuuenem neque corpore neque animo neque fortuna paenitendum?
(아풀레이우스, 변명 90:6)
Illud etiam, ne quid omnium praeteream, priusquam peroro, falso obiectum reuincam.
(아풀레이우스, 변명 99:7)
contra Apollinem - ridiculum dictu - aduersis uirtutibus culpabat, quod Apollo esset et coma intonsus et genis gratus et corpore glabellus et arte multiscius et fortuna opulentus.
(아풀레이우스, 플로리다 3:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION