라틴어 문장 검색

quibus Massilia iungitur, cuius societate et viribus in discriminibus arduis fultam aliquotiens legimus Romam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 14:4)
Quicquid autem narrabitur, quod non falsitas arguta concinnat, sed fides integra rerum absolvit, documentis evidentibus fulta, ad laudativam paene materiam pertinebit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 1장 3:1)
Iam dies in meridiem vergit, lassitudine nos itineris fatigatos, scrupulosi tramites excipient et obscuri, nox senescente luna nullis sideribus adiuvanda, terrae protinus aestu flagrantes, nullis aquarum subsidiis fultae;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 11:1)
Eisdemque ad gratiae cumulum, non ignobilem quempiam regem, sed quem ipsi antea sibi praefecere regalem, imposuit, bonis animi corporisque praestantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 24:3)
Hic mixti cum Persis, eodem ictu procurrentibus ad superiora nobiscum, ad usque ortum alterius solis immobiles stetimus, ita conferti, ut caesorum cadavera multitudine fulta, reperire ruendi spatium nusquam possent, utque miles ante me quidam, discriminate capite, quod in aequas partes ictus gladii fiderat validissimus, in stipitis modum undique coartatus haereret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 12:1)
Recursus enim ad moenia tutior, vallumque antemuranum caespitibus fultum, insidiantes ab omni discrimine defendebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 13:4)
Accesserat aliud ad gaudiorum praesentium cumulum, diu quidem speratum, sed dilationum ambage tractum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 49:1)
Omnibus igitur, quae res diversae poscebant et tempora, perpensa deliberatione dispositis, et militibus orationibus crebris, stipendioque competenti, ad expedienda incidentia promptius animatis, cunctorum favore sublimis, Antiochiam ire contendens, reliquit Constantinopolim incrementis maximis fultam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 2:1)
Sequiturque semper haec turba, tamquam addicta perenni servitio, nec stipendiis aliquando fulta nec donis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 83:3)
Inter quae Iulianus pulsos fulcire subsidiis, incitareque tardantes, quasi conturmalis strenuus properabat et rector.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 11:3)
Ei post haec redeunti Parisios post claritudinem recte gestorum, imperator laetus occurrit, brevique postea consulem designavit, illo videlicet ad gaudii cumulum accedente, quod eisdem diebus Procopii susceperat caput, a Valente transmissum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 10:1)
Hoc argumentum paulo postea digestum tumore tragico Phrynichus in theatrum induxerat Athenarum, paulisperque iucunde auditus, cum cothurnatius stilus procederet lacrimosus, indignatione damnatus est populi, arbitrati non consolandi gratia sed probrose monendi, quae pertulerat amabilis civitas, nullis auctorum adminiculis fulta, hos quoque dolores scaenicis adnumerasse fabulis insolenter.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 4:1)
Namque et resticulam de fenestra praetorii quadam remota, dicitur semper habuisse suspensam, cuius summitas quaedam velut damnosa colligeret, nullis quidem indiciis fulta, sed nocitura insontibus multis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 36:2)
Diu multumque a negotiis discussus urbanis, adigente cumulo foris gestorum, ad ea strictim exsequenda regrediar, exorsus ab Olybrii praefectura, tranquilla nimis et leni, qui numquam ab humanitatis statu deiectus, sollicitus erat et anxius, nequid usquam factum eius asperum inveniretur aut dictum, calumniarum acerrimus insectator, fisci lucra unde poterat circumcidens, iustorum iniustorumque distinctor, et arbiter plenus, in subiectos admodum temperatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 1:1)
negotium laetitiae fuit potius quam timori, eruditis adulatoribus in maius fortunam principis extollentibus, quae ex ultimis terris tot tirocinia trahens, ei nec opinanti offerret, ut collatis in unum suis et alienigenis viribus, invictum haberet exercitum, et pro militari supplemento, quod provinciatim annuum pendebatur, thesauris accederet auri cumulus magnus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION