라틴어 문장 검색

lectos ex omnibus oris evehis et meritum, non quae cunabula, quaeris, et qualis non unde satus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:56)
armorum legumque parens quae fundit in omnes imperium primique dedit cunabula iuris.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:72)
Nam quem ad modum sapientis est fortuitos casus magno animo sustinere, ita dementis est ipsum sibi malam facere fortunam, quod facit, qui nequam vicinum suis nummis parat, cum a primis cunabulis, si modo liberis parentibus est oriundus, audisse potuerit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 5:5)
Sed et ipse nostra memoria veterem consularem virumque opulentissimum P. Volusium adseverantem audivi felicissimum fundum esse, qui colonos indigenas haberet et tamquam in paterna possessione natos iam inde a cunabulis longa familiaritate retineret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 3:1)
nec minus hinc varia dux laetus imagine templi ad geminas fert ora fores cunabula gentis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 443:1)
puri saepe lacum propter si ac dolia curta somno devincti credunt se extollere vestem, totius umorem saccatum corporis fundunt, cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:18)
ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans astrologorum artem contra convincere tendit, proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:8)
cunabula gentis nutrimenta;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1053)
et bene phrygia in ida, quia et in Creta est alia Ida, ut mons Idaeus ubi et gentis cunabula nostrae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 795)
cunabula lectuli, in qui- bus infantes iacere consuerunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 232)
Videtisne igitur unius viri consilio non solum ortum novum populum neque ut in cunabulis vagientem relictum, sed adultum iam et paene puberem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 33:1)
Qui cum esset in cunabulis educareturque in Solonio, qui est campus agri Lanuvini, noctu lumine apposito experrecta nutrix animadvertit puerum dormientem circumplicatum serpentis amplexu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 115:3)
qui cum esset in cunabulis educareturque in Solonio, qui est campus agri Lanuvini, noctu lumine apposito experrecta nutrix animadvertit puerum dormientem circumplicatum serpentis amplexu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 115:3)
Tuo palato clausus pavo pascitur plumato amictus aureo Babylonico, gallina tibi Numidica, tibi gallus spado;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:9)
o sancta praesepis tui, aeterne rex, cunabula, populisque per saeclum sacra mutis et ipsis credita!
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias21)

SEARCH

MENU NAVIGATION