라틴어 문장 검색

Nec hoc dico, quod aut in te aut in sanctis viris ista formidem, sed quod in omni proposito, in omni gradu et sexu et boni et mali repperiantur maiorumque condemnatio laus bonorum sit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:43)
Dicam adpetitas sordes et in condemnationem vestium sericarum plebeium cultum et servilia indumenta quaesita?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:7)
Cuius etiam de se scripti duo versus feruntur, ex quibus aliud latenter intellegas, non omni modo dis exosos esse qui in hac vita cum aerumnarum varietate luctantur, sed esse archanas causas ad quas paucorum potuit pervenire curiositas:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 45:1)
sum in curiositate , sed tamen facile patior te id ad me non scribere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 12 5:16)
Haud proponitur ut notitiae colligantur vel nostra satietur curiositas, sed ut dolens conscientia habeatur, in dolorem personalem transformetur id quod in mundo accidit, et ita agnoscatur quale sit opus quod unusquisque conferre possit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 27:4)
Hic tantum curiositas humana torpescit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 8:3)
quas Traianus ex parte frustratus est vetando inquiri Christianos, quas nullus Hadrianus, quamquam omnium curiositatum explorator, nullus Vespasianus, quamquam Iudaeorum debellator, nullus Pius, nullus verus inpressit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 6:4)
Ptolemaeorum eruditissimus, quem Philadelphum supernominant, et omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum, opinor, aemularetur, inter cetera memoriarum, quibus aut vetustas aut curiositas aliqua ad famam patrocinabatur, ex suggestu Demetri Phalerei grammaticorum tunc probatissimi, cui praefecturam mandaverat, libros a Iudaeis quoque postulavit, proprias atque vernaculas litteras, quas soli habebant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 5:3)
1 Nam etsi a Numa concepta est curiositas superstitiosa, nondum tamen aut simulacris aut templis res divina apud Romanos constabat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 12:2)
Inde, opinor, et a quibusdam philosophia quoque eiecta est, a Thebaeis dico, et a Spartiatis et Argivis, dum ad nostra conantur, et homines gloriae, ut diximus, et eloquentiae solius libidinosi, si quid in sanctis [scripturis]1 offenderunt digestis, ex proprio instituto curiositatis ad propria opera verterunt, neque satis credentes divina esse, quo minus interpolarent, neque satis intellegentes, ut adhuc tunc subnubila, etiam ipsis Iudaeis obumbrata, quorum propria videbantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION