라틴어 문장 검색

Rex et sui curriculo novem dierum, itinere et inaestimabili calore torridae plagae corpora fessa et gravata recreantes, cibis et potibus [0710B] abundanter repertis, sexta feria Sabbato et ipsa Dominica quieverunt, juxta voluntatem suam omnia facientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:12)
Unde quidam sapiens dixit, "Fieri non potest ut absque morsu emulorum vitehuius curricula quis pertranseat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 23:9)
Perfecto igitur numero remissionis et gratiae justus curriculum vitae hujus implevit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 33장 2:5)
Ita in semihorae curriculo discrimine proeliorum emenso, tot procubuere subito barbari, ut pugnam fuisse sola victoria declararet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 11:3)
Quae dum in curriculo semihorae aguntur, postsignani nostri, qui tenebant editiora collis exclamant, aliam cataphractorum multitudinem equitum pone visam, celeritate quam maxima propinquare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 7:1)
Unde quibusdam atrox visus est, in amphitheatrali curriculo undatim coeunte aliquotiens plebe, causas dispiciens criminum maximorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 2:2)
Interea domnus Leo papa anno pontificatus sui vicesimo primo circiter VIII. Kal. Iun.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 816 237:1)
Interea Stephanus papa tertio, postquam Romam venerat, mense, sed nondum exacto, circiter VIII. Kal. Febr.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 242:1)
Cuius rei nuntium cum Quirinus subdiaconus, unus ex his, qui priori legatione fungebantur, ad imperatorem detulisset, conventu circiter VIII. Kal. Iul.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:4)
Hludowicus etiam rex graviter infirmatur et die sancto parasceuen anno aetatis suae circiter XXXIII, indictione XII, diem clausit extremum, sepeliturque in aecclesia beatae Dei genitricis Mariae, quam eius pater regio culto Compendio suo in palatio construxerat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 6:2)
Quos Karlomannus rex insecutus est eosque in Avallis comprehendit, commissoque proelio superiores Franci extiterunt cecideruntque ibi Nortmanni circiter mille, sed nil eos haec pugna perdomuit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:5)
Thallus solus, ut dixi, quod ferme ad centesimum lapidem longe exul est, is Thallus solus abest, sed misimus qui eum curriculo aduehat.
(아풀레이우스, 변명 42:12)
dudum ergo cum audirem sceletum perquam impudenti mendacio dictitari, iussi, curriculo iret aliquis et ex hospitio meo Mercuriolum afferret, quem mihi Saturninus iste Oeae fabricatus est.
(아풀레이우스, 변명 61:6)
litteras tamen, quas ad me Carthagine uel iam adueniens ex itinere praemisit, quas adhuc ualidus, quas iam aeger, plenas honoris, plenas amoris, quaeso, Maxime, paulisper recitari sinas, ut sciat frater eius, accusator meus, quam in omnibus minor uitae curriculum cum fratre optumae memoriae uiro currat.- Audistine uocabula, quae mihi Pontianus frater tuus tribuerat me parentem suum, me dominum, me magistrum cum saepe alias, tum in extremo tempore uitae uocans, postquam * * * ;
(아풀레이우스, 변명 94:11)
o celeres bonorum hominum dies, o praesidum optimorum citata curricula.
(아풀레이우스, 플로리다 9:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION