라틴어 문장 검색

Eram cum prosocero meo, eram cum amita uxoris, eram cum amicis diu desideratis, circumibam agellos, audiebam multum rusticarum querellarum, rationes legebam invitus et cursim - aliis enim chartis, aliis sum litteris initiatus -, coeperam etiam itineri me praeparare.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 8:1)
"nonne cursim transeunt fasces, secures, sella, praetextae togae, lictor, tribunal, et trecenta insignia quibus tumetis, moxque detumescitis?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.151)
merce doloris emi spem luminis et diem perennem, omne malum volucri cum tempore transvolare cursim, nil grave, quod peragi finis facit et quiete donat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.16)
Idem accidat necesse est iis, qui nullius se ingenio familiariter applicant, sed omnia cursim et properantes transmittunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 2:5)
Respondebo nunc singulis cursim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 11:1)
neque ob hoc infitias ierim me saepe luculentis eius actionibus adstitisse, quarum me, etsi reddere mutuum videor, vel ex parte cursimque fieri memorem fas est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 4:2)
dum haec aguntur, Hannibal, iis qui Cauloniam obsidebant in deditionem acceptis, audita oppugnatione Tarenti dies noctesque cursim agmine acto, cum festinans ad opem ferendam captam urbem audisset, et Romani suum Hannibalem inquit habent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 257:2)
discrucior miser, nisi ego illum iubeo quadrigis cursim ad carnificem rapi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2307)
[Hoc cito et cursim est agendum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 166)
numquam ad praetorem aeque cursim curram, ut emittar manu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3337)
ita Pixodarus dicitur oves in montibus reliquisse et crustam cursim Ephesum, cum maxime de ea re ageretur, detulisse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장74)
Nam valor ipsius DG convertitur in valorem ipsius il, & valor ipsius FG in valorem ipsius kl, scribendo Bi pro BD, seu -o pro +o.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 71:6)
Neque enim extenditur ista lex ad litem aliquam infra valorem quadraginta librarum, quia in litibus tam exigui valoris superaturae essent impensae summam principalem si retractarentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 11:7)
Quandoquidem annuus valor praediorum hic apud nos in Anglia excedet illam foenoris ad hanc proportionem redacti, quantum annuus valor sex librarum excedit illum quinque tantum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION