라틴어 문장 검색

Motum autem rotationis in missilibus, ut in spiculis, sagittis, pilis sclopetorum, et similibus, omnino ad motum libertatis rejicimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:24)
Interest sane principibus in rebus ambiguis et temporibus anxiis ut caveant quod dicant, praesertim in concisis his sententiis quae veluti spicula volitant, et ex secreto pectoris eorum emissa putantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 23:10)
Est artificium in usu ut quis in alios spicula quaedam oblique torqueat iustificando seipsum per negativas, utpote dicendo hoc ego non facio, ut Tigillinus fecit Burrhum sugillando, se non diversas spes, sed incolumitatem imperatoris simpliciter spectare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 15:2)
Hic spicula sagittis exacuit, illi validus torax nigra gemit incude, ast alius crudi umbonis tegmina proprii laboris orbi infigenda mercatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:11)
Pectoribus figit spicula pugna fugax,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, II 2:1)
Asseres enim pedum XII cuspidibus praefixi atque hi maximis ballistis missi per IIII ordines cratium in terra defigebantur.
(카이사르, 내란기, 2권 2:2)
Saepius itaque ab altera parte, quam ex qua venit, recipienda et praecipue quia fere spiculis cingitur, quae magis laniant, si retrorsus quam si contra eximatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장21)
Quod si spicula apparuerunt eaque brevia et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, vacuumque ab his telum educi:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장26)
Saepius itaque ab altera parte, quam ex qua uenit, recipienda et praecipue quia fere spiculis cingitur, quae magis laniant, si retrorsus quam si contra eximatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 4:5)
Quod si spicula apparuerunt eaque breuia et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, uacuumque ab his telum educi:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 6:3)
praecipueque, quia fere spiculis cingitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 6:6)
Quod si spicula apparuerunt, eaque brevia et tenuia sunt, ibi comminui debent, vacuumque ab his telum educi:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 8:4)
non illi venator equus, non spicula curae, non iaculum torquere libet;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:3)
scis Mariam patremque ducem, qui cuspide Gallos Italiamque fovet, nec te praeclara Serenae fama latet.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:72)
iam puppe vehi, iam stagna secare fervet et absentes invadere cuspide Mauros.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:234)

SEARCH

MENU NAVIGATION