라틴어 문장 검색

in uicem eius cremor tisanae sumendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 5:5)
Ducitur autem percolato tisanae cremore cum oleo et melle, sic ut praeterea nihil adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 2:9)
cibos potionesque eas, quae adstringunt aluum Si uetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere uel tisanae cremorem uel lac uel adipem liquatam uel medullam ceruinam uel oleum uel cum rosa butyrum uel cum eadem album crudum ex ouis uel aquam, in qua lini semen decoctum sit, uel si somnus non accedit, uitellos cum aqua, in qua rosae floris folia cocta sint:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 2:6)
Adiuuatque ruta contrita cum melle, uel ex cyprino ceratum, uel quodlibet calidum et umidum cataplasma naturalibus pube tenus impositum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 2:3)
Imponendum super ceratum est ex irino uel cyprino factum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:39)
Vbi dolor et inflammatio se remiserunt, quod intra dies quadraginta fit, nisi uitium hominis accessit, modicis exercitationibus, abstinentia, unctionibus lenibus utendum est, sic ut etiam tum acopo uel liquido cerato cyprino articuli perfricentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 8:1)
Leuant lac, cremor uel tisanae uel furfurum:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 11:2)
gargarizare ex lenticula uel fici cremore;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 51:2)
Tum leuato dolore ceratum circumdari debet ex irino aut cyprino factum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 3:1)
tum extrinsecus admouendus per spongiam uapor aquae calidae, inponendumque ceratum ex cyprino exue irino factum, lanaque id conprehendendum, caputque uelandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 1:3)
At si modicus quidem tumor sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adiciendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 4:1)
Vbi pura ulcera sunt, eodem furfurum cremore uel lacte gargarizandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 4:8)
Continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adiectum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 1:2)
deinde eluere os cremore lenticulae, inter haec hiare, donec pituita satis profluat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 1:5)
si maior est, lenticulae cremore uti isdemque medicamentis, quibus cetera ulcera oris curantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION