라틴어 문장 검색

ex iis vero, qui ternas syllabas habent, dactylum longa duabusque brevibus, huic temporibus parem, sed retro actum appellari constat anapaeston.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 338:1)
nisi potius hoc esse volumus dactylum et bacchium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 358:2)
Ne dactylus quidem spondeo bene , quia finem versus damnamus fine orationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 359:1)
cludet et dactylus, nisi eum observatio ultimae creticum facit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 361:3)
illa sublimia spatiosas clarasque voces habentia amant amplitudinem dactyli quoque ac paeanis, etiamsi maiore ex parte syllabis brevibus, temporibus tamen satis pleni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 393:1)
misisti et, triplicis metrum trochaei spondeo comitante dactyloque, dulces hendecasyllabos, tuumque blando faenore Sollium ligasti.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium6)
multisque domique forisque Iactatus nimium per tempora longa periclis, Quindecies ternos postquam egit episcopus annos, Transiit, et gaudens caelestia regna petiuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 7:14)
- Quemadmodum ad quattuor augurum numerum nisi morte duorum id redigi collegium potuerit, non invenio, cum inter augures constet imparem numerum debere esse, ut tres antiquae tribus, Ramnes Titienses Luceres, suum quaeque augurem habeant aut, si pluribus sit opus, pari inter se numero sacerdotes multiplicent, sicut multiplicati sunt cum ad quattuor quinque adiecti novem numerum, ut terni in singulas essent, expleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 71:1)
licet igitur paeana sequatur Ephorus, inventum a Thrasymacho, probatum ab Aristotele, dactylumque ut temperatos brevibus ac longis, fugiat spondeum et trochaeum, alterius tarditate nimia, alterius celeritate damnata, herous, qui est idem dactylus, Aristoteli amplior, iambus humilior videatur, trochaeum ut nimis currentem damnet eique cordacis nomen imponat, eademque dicant Theodectes ac Theophrastus, similia post eos Halicarnasseus Dionysius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 344:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION