라틴어 문장 검색

[0705D] Unde Dochinus, princeps Damascenorum, gravi invidia et indignatione tactus, omni versutia qua novit interitum illius moliebatur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:2)
In anno secundo regni Baldewini de Burg, novi regis Jerusalem, principis Rohas civitatis, quidam Sarraceni de regno Arabiae, quidam etiam de gente Idumaeorum, quos moderni Bidumos vocant, armenta [0714A] camerorum super triginta millia, boum centum millia, greges ovium et caprarum inaudita millia de terra et regione sua educentes, et ad pascua cogentes in latere regni Damascenorum, illuc prosecuti sunt herbarum copiam, licentia et consensu principis terrae Damasci, pro pacto byzantiorum, quod ipse dominus terrae ab eis accepturus erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:1)
Nocte eadem coepit taedere exercitum Jerusalem et caeteros qui convenerant, viae et ultionis hujus, eo quod Damascenorum civitas nimium vicina et Turcorum armis munita erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 64:4)
unde dicit Damascenus, quod superiora inferiorum quaedam sunt signa, nostrorum autem actuum nullo modo sunt causa.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 13:3)
Sunt qui per initia veris apiastrum, atque, ut ille vates ait, Trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen, aliasque colligant similes herbas, quibus id genus animalium delectatur, et ita alvos perfricent, ut odor et succus vasis inhaereat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 13:1)
Itaque succo praedictarum herbarum, id est, melissophylli vel apiastri manu illita, ne ad tactum diffugiant, leviter inseres digitos, et diductas apes scrutaberis, donec auctorem pugnae reperias.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 8:3)
iacet Augustinus abiectus, Dionysius, Damascenus et Beda;
(단테 알리기에리, Epistolae 79:8)
Quod tibi Decembri mense, quo volant mappae Gracilesque ligulae cereique chartaeque Et acuta senibus testa cum Damascenis, Praeter libellos vernulas nihil misi, Fortasse avarus videar aut inhumanus, Odi dolosas munerum et malas artes:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVIII1)
et fallax herba veneni non cicutam dicit, quae omni- bus nota est, sed illam Sardoam, quae apiastri similis homines de- cipit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 241)
sardoniis herbis in Sardinia enim nascitur quaedam herba, ut Sallustius dicit, apiastri similis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 411)
trita melisphylla Varro hanc herbam apiastrum dicit in primo libro operis rustici.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 631)
melisphylla herba est, quam, ut ait Varro, alii apiastrum, alii mellinam appellant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 633)

SEARCH

MENU NAVIGATION