라틴어 문장 검색

Quamvis enim trium aemulantiun dearum quaelibet pomi satis sit digna susceptione, iudex tamen aequissimus Priami Alexander, duarum licet digne petentium non exaudita petitione, digniorem [scilicet Venerem] et ultimo loco petentem pomi voluit susceptione gaudere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:7)
Hanc argumenta decoris Esse deam monstrant, instancia nulla refellit Quod decor ipse probat faciesque simillima celo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:4)
Fertur equo Fronesis, se fert regina, uolatu Fertur equs, dea certat equo gressuque uolantem Preuenit et comiti pretemptat preuia gressum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:16)
Jam Fronesis, dictante dea, superauerat arces Sydereas, callemque nouum nodosque uiarum Mirans, que tante quereretur pondera molis, Ni proprios uisus rerum nouitate foueret Et proprii partem ferret regina laboris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:1)
Spernitur ipsa tamen, quamvis decor ille peroret Et formae deitas disputet esse deam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:23)
In quorum affirmatione terraemotus magnus factus est, nil aliud portendens quam diversorum regnorum iter moturas legiones, [0392A] tam ex regno Franciae quam Lotharingiae terrae, Teutonicorum simul et Anglorum et ex regione Danorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 12:14)
Hujus signi ostensione vigiles Christianorum exterriti, tumultuosa vociferatione universos sopore depressos suscitant ad videndum portenti hujus indicium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:4)
Universi sunt mirati, et quid portendat diversas protulere sententias.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:5)
Alii civitatem Jerusalem Turcorum gentilium turmis densatam portendere [0525A] asserebant, et eam a suis viribus et densitate sic rarescere et attenuari, ut aditum tandem Christianis exhibere filiis videretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:6)
Dicebant enim hoc portentum non malum omen Christianis esse adfuturum, sed lunae defectionem sanguineamque ejus obscuritatem interitum Sarracenorum procul dubio ostendere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 86:5)
Solis vero eclipsin noxium esse Christianorum portentum affirmabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 86:6)
Si verum est quodhomines dicunt vocem bubonis hominis mortem portendere, tunc ista sinedubio vox bubonis mortem annunciat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 86:12)
Hoc enim modo decursum vitae tribus fatalibus deabus attribuit Plato, inceptionem scilicet Clotho et Lachesi progressum et conclusionem termini Atropo, sicut dicitur:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 5:4)
Eodem tempore Serenianus ex duce, cuius ignavia populatam in Phoenice ante rettulimus, pulsatae maiestatis imperii reus iure postulatus ac lege, incertum qua potuit suffragatione absolui, aperte convictus, familiarem suum cum pileo quo caput operiebat, incantato vetitis artibus, ad templum misisse fatidicum, quaeritatum praesagia, an ei firmum portenderetur imperium (ut cupiebat) et tutum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 7:1)
quibus alii optatam permutationem temporum adventare, veluti e praesagiis affirmabant, non nulli maiorum augurio sibi portendi, incogitabili dementia promittebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION