라틴어 문장 검색

Omnis in affectum nummi laxatur avari Divitis affectus, nec enim datur ulla voluptas Menti, qua possit alias deflectere vultum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:19)
Hos colit ipse deos, haec idola ditat honore Divini cultus, et nummis numina donat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:21)
Sic jubar humani sensus male palliat umbra Carnis, fitque nummis ingloria gloria mentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:24)
Si tempus adsit, si locus exigat, Surgat sepultae massa pecuniae, Nummos crumenae funditus evomant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:10)
De qua, quantum os cujusque a foramine angusto pellis capere poterat, licet vetus et putrida fuit, aut de foedis sumpta paludibus vel antiquis cisternis, duobus nummis vendebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:6)
Nam ut Seneca epistolarum dixit, "Leve hes alienumfacit debitorem, grave in inimicum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 117:7)
Oportet enim te illi retribuere et illius debitorem esse, quodgravissimum esset.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 125:2)
Eger dives habet nummos, sed non habet se ipsum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 9:1)
Sed si surrexerit bellum regi vestro vel aliquid tale, unde procurabitmilites suos vel unde inveniet eis nummos?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 175:21)
Incensa denique urbe (ut memoratum est), constructo tribunali insistens, actis gratiis exercitui convocato, cunctos ad paria facienda deinceps hortabatur, et argenteos nummos centenos viritim pollicitus, cum eos parvitate promissi percitos tumultuare sensisset, ad indignationem plenam gravitatis erectus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 3:1)
Divisa itaque perpensis meritis et laboribus praeda, ipse (ut erat parvo contentus), mutum puerum oblatum sibi suscepit gesticularium, multa quae callebat, nutibus venustissimis explicantem, e tribus aureis nummis, partae victoriae praemium iucundum (ut existimabat) et gratum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 26:2)
Advenit, o socii, nunc abeundi tempus e vita impendio tempestivum, quam reposcenti naturae, ut debitor bonae fidei redditurus, exulto, non (ut quidam opinantur) afflictus et maerens, philosophorum sententia generali perdoctus, quantum corpore sit beatior animus, et contemplans, quotiens condicio melior a deteriore secernitur, laetandum esse potius quam dolendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 14:2)
accendebatur tamen insita plerisque vulgarium, novitatis repentina iucunditate, ea re potius incitante, quod Petronium (ut praediximus) divitias violenter augentem, omnes eadem mente detestabantur, qui sepulta iam dudum negotia, et redivivas nebulas debitorum, in diversos ordines excitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 17:2)
Adiungit his aliud veloci diligentia maturandum, et electi quidam stoliditate praecipites, ad capessendum Illyricum missi sunt, nullo praeter petulantiam adiumento confisi, aureos scilicet nummos, effigiatos in vultum novi principis, aliaque ad illecebras aptantes, quos correptos Aequitius, per eas regiones militum rector, exstinxit genere diverso poenarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 11:1)
Et additur huic, debitorem voluntarium includit ut proprium, nec ante eius professionem absolvit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 25:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION