라틴어 문장 검색

Ita mihi parum erat quod debitor eram, nisi etiam me ampliore debito ipse cumularem.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 3:4)
Cui benivolentiae debitor sum, quia et tam fideliter et tam benivole ea quae vera sunt, possem de te dicere, nisi, ut supra dixi, verecundiae tuae parcerem.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:2)
Nec in eo sum tibi debitor, ut eodem progressu benivolentiae credam et loquar de te bona quae adhuc et tu tibi deesse cognoscis, sed ut animo tam quidem benivolo ea tamen dicam bona tua, dona dei, de quibus in te certus sum.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:7)
Quod si fieri debet, eligo esse debitor, quam diu puto non esse faciendum;
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:9)
si autem fieri non debet, nec debitor sum.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:10)
Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, memento cito ignoscere, si quis in te peccaverit et a te veniam postulaverat, ut veraciter possis orare et peccatis tuis veniam valeas impetrare.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 8:8)
Quamvis longe absens fuerim, quando per Proiectum clericum ad me directa Hipponem sanctitatis tuae scripta venerunt, tamen, posteaquam veni eisque lectis rescriptorum debitorem me factum esse cognovi, reddendi tempus opperiebar.
(아우구스티누스, 편지들, 44. (A. D. 418 Epist. CXCII) Domino Venerabile Nimiumque Desiderabili Sancto Fratri et Condiacono Caelestino Augustinus In Domino salutem 1:1)
Semper autem debeo caritatem, quae sola etiam reddita semper detinet debitorem.
(아우구스티누스, 편지들, 44. (A. D. 418 Epist. CXCII) Domino Venerabile Nimiumque Desiderabili Sancto Fratri et Condiacono Caelestino Augustinus In Domino salutem 1:4)
Quid enim videri potest efferatius, quid ab hominis ingenio diversius quam quod membra inopis debitoris acerbissimo laniatu distrahebantur, sicuti nunc bona venum distrahuntur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 20:2)
Nam si reus, qui depecisci noluerat, iudici talionem imperanti non parebat, aestimata lite iudex hominem pecuniae damnabat, atque ita, si reo et pactio gravis et acerba talio visa fuerat, severitas legis ad pecuniae multam redibat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 39:1)
Pro qua summa posteriore, licet Maximilianum ante ei obligatum haberet, tamen debitoris mutationem, non minus quam si debitum ipsum esset persolutum, aestimabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:10)
Cui etiam commentarioli et memoriae manu propria scriptae praesto semper erant, praecipue circa personas, quos nimirum ex subditis suis ad munia destinaret, quibus praemiorum debitor esset, de quibus inquirendum, a quibus cavendum, qui itidem essent inter se maxime aut factione aut meritis colligati, et veluti in partes descendissent, et similia, veluti diaria quaedam cogitationum suarum componens et servans.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 9:2)
His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Iudaei autem agriculturae operam dabant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장1)
At Pharnaces liberaliter omnia pollicitus, cum festinantem ac praecurrentem Caesarem speraret libentius etiam crediturum suis promissis quam res pateretur, quo celerius honestiusque ad res magis necessarias proficisceretur — nemini enim erat ignotum plurimis de causis ad urbem Caesarem revocar — , lentius agere, decedendi diem postulare longiorem, pactiones interponere, in summa frustrari coepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 71:1)
Inter bina castra Pompei atque Caesaris unum flumen tantum intererat Apsus, crebraque inter se colloquia milites habebant, neque ullum interim telum per pactiones loquentium traiciebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION