라틴어 문장 검색

Qui cum x tabulas summa legum aequitate prudentiaque conscripsissent, in annum posterum decemviros alios subrogaverunt, quorum non similiter fides nec iustitia laudata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 98:3)
Quo tamen e collegio laus est illa eximia C. Iulii, qui hominem nobilem, L. Sestium, cuius in cubiculo ecfossum esse se praesente mortuum diceret, cum ipse potestatem summam haberet, quod decemvirum sine provocatione esset, vades tamen poposcit, quod se legem illam praeclaram neglecturum negaret, quae de capite civis Romani nisi comitiis centuriatis statui vetaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 98:4)
cum decemviri Romae sine provocatione fuerunt tertio illo anno, cum vindicias amisisset ipsa libertas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 64:10)
....obis non placuit Syracusis fuisse rem publicam neque Agrigenti neque Athenis, cum essent tyranni, ne hic, cum decemviri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 66:9)
Quotiens senatus decemviros ad libros ire iussit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 140:2)
quoties senatus decemviros ad libros ire iussit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 140:2)
numquam ego vidi tam paris candidatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 16 12:2)
ante lucem inambulabam domi ut olim candidatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 10:14)
nōn modo rūra sua administrat sed etiam candidātus est in comitiīs quae mox Venusiae fīent.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Scintilla epistolam ad Quīntum scrībit17)
decemvirōs ē colōniā expulimus.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit12)
Sic candidatum me suffragio ornavit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 8:2)
Sedebant iudices, decemviri venerant, obversabantur advocati, silentium longum;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 2:1)
nam rursus mihi videor omnium quae decucurri candidatus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 2:2)
Commendas mihi Iulium Nasonem candidatum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 9 1:1)
hunc novum nostrae titulum fruendum Caesaraugustae dedit ipse Christus, iuge viventis domus ut dicata martyris esset, ergo ter senis sacra candidatis, dives Optato, simul et Luperco, perge conscriptum tibimet senatum pangere psalmis, ede Successum, cane Martialem, mors et Urbani tibi concinatur, Iuliam cantus resonet simulque Quintilianum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.33)

SEARCH

MENU NAVIGATION