라틴어 문장 검색

contra Claudius Regillianus, decemuir legibus scribendis, uirginem ingenuam per uim libidinis gratia in seruitutem asserere conatus causa plebi fuit secedendi rursus a patribus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 2:1)
cum fas esse putet curam sperare cohortis qui bona donavit praesepibus et caret omni maiorum censu, dum pervolat axe citato Flaminiam puer Automedon?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I19)
experiar quid concedatur in illos, quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I76)
nam de torquibus eorum aureum tropaeum Iovi Flaminius erexit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 4:3)
Thrasymennus lacus, tertium fulmen Annibalis, imperatore Flaminio.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 13:1)
Non esse ab re puto hoc in loco id quoque ammonere, quod decemviri in duodecim tabulis inusitatissime nox pro noctu dixerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 19:1)
Tuditanus refert libro tertio Magistratuum Decemviros, qui decem tabulis duas addiderunt, de intercalando populum rogasse:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 21:1)
Bello enim Punico hi ludi ex libris Sibyllinis primum sunt instituti, suadente Cornelio Rufo decemviro, qui propterea Sibylla cognominatus est, et postea corrupto nomine primus coepit Sylla vocitari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 27:2)
decemviri Graeco ritu hostiis sacra faciant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:4)
uti decemviri, quo magis instruerentur de ludis Apollini agundis reque divina recte facienda, libros Sibyllinos adirent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 29:2)
Apollini ludos vovendos faciendosque, inque eam rem duodecim milia aeris praetori et duas hostias maiores dari, decemvirisque praeceptum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 29:4)
Delubrum ait alios aestimare in quo praeter aedem sit area adsumpta deum causa, ut est in Circo Flaminio Iovis Statoris:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 2:2)
Illinc Flaminiae Salariaeque Gestator patet essedo tacente, Ne blando rota sit molesta somno, Quem nec rumpere nauticum celeuma Nec clamor valet helciariorum, Cum sit tam prope Mulvius sacrumque Lapsae per Tiberim volent carinae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV5)
Libertus Melioris ille notus, Tota qui cecidit dolente Roma, Cari deliciae breves patroni, Hoc sub marmore Glaucias humatus Iuncto Flaminiae iacet sepulchro:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVIII1)
Dum repetit sera conductos nocte penates Lingonus a Tecta Flaminiaque recens, Expulit offenso vitiatum pollice talum Et iacuit toto corpore fusus humi.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION