라틴어 문장 검색

Assistens Pietas nec ferro militat, immo Blandiciis precibusque cupit mollescere bellum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:6)
"O iuuenis cui terra fauet, cui militat ether, Cui Deus arridet, celum famulatur, et omnis Applaudit mundus, et totus supplicat orbis, Reliquiis belli, que uix et forte supersunt, Parce nec in uitulos deseuiat ira leonis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:16)
Et sicut contra ratam firmamenti volutionem, motu contradictorio exercitus [0443C] militat planetarum, sic in homine sensualitatis rationisque continua reperitur hostilitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:23)
ego quasi bestialiter in terra deambulo, illa vero coeli militat in secreto.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:114)
Stellae ad ipsius firmamenti fulgurantes honorem, ipsum suis ornatibus vestiendo, breves sui itineris dietas explentes, varia gyratione ejusdem spatia metienda, meae militant majestati.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:8)
Credo te in Cupidinis castris stipendiarie militantem, et quadam interfamiliaritatis germanitate eidem esse connexum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:2)
Militat in cunctis, ullum vix excipit hujus Regula, cuncta ferit fulmen et ira sui.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:27)
Quaevis honori munera militent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:11)
Unde legatione ad Baldewinum facta, arcem illi venalem pro numero decem millium byzantiorum obtulit, et quia abhinc et deinceps illi pro solidorum conventione fideliter militaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:3)
«Dei vivi et Domini Jesu Christi sumus cultores, cujus nomini militamus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:10)
CAP. X. - Turci cum Reymundo praelio decertant, et turmae Christianorum propter hostes in unum conglobatae mistim per solitudinem gradiuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 19:1)
- Turci cum Christianis decertantes, victum fugientemque Willhelmum insecuti sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 59:2)
Locatis itaque imperatoris tentoriis in praefatis locis et campis, qui itinere diei unius distant a regione Dyrrhachii, milites imperatoris, non solum advenae Galli, qui conventione solidorum imperatori militabant, sed et Turcopoli, Comanitae et Pincenarii, ad decem millia conglobati, armati et [0671B] loricati in lancea et sagitta, Boemundum et suos in castris aggredi statuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 82:2)
- Quod milites Baldewini regis navali praelio contra Babylonios gloriose decertaverint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 33:2)
Similiter bella suscipienda sunt, et manu decertandum est pro fide catholica.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 73:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION