라틴어 문장 검색

haec decessio capitis aut accessio subitone fieri potest, ut se ad immolatoris fortunam accommodent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 51:4)
et mihi decessionis dies λεληθότωσ obrepebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 5 5:4)
sed in ipsa decessione significavit sperasse se aliquid et id quod animum induxerat paulisper non tenuit sed cito ad se rediit meisque honorificentissimis erga se officiis victus pluris ea duxit quam omnem pecuniam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 17:5)
is mecum saepe de tua mansione aut decessione communicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 4 5:4)
venit enim mihi in mentem subvereri interdum, ne te delectet tarda decessio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 10 1:3)
nam superioribus litteris non unis sed pluribus, cum iam ab aliis desperata res esset, tamen tibi ego spem maturae decessionis adferebam, non solum ut quam diutissime te iucunda opinione oblectarem sed etiam quia tanta adhibebatur et a nobis et a praetoribus contentio ut rem posse confici non diffiderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 1:2)
non enim tam cumulus bonorum iucundus esse potest quam molesta decessio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 109:8)
Nec in hoc adhibetur, ut cum aliqua oblectatione consumatur dies, ut dematur otio nausia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 3:3)
fit aliquando et huius rei nausia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 26:8)
Nausia enim me segnis haec et sine exitu torquebat, quae bilem movet nec effundit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 3:2)
Ut primum stomachum, quem scis non cum mari nausiam effugere, collegi, ut corpus unctione recreavi, hoc coepi mecum cogitare, quanta nos vitiorum nostrorum sequeretur oblivio, etiam corporalium, quae subinde admonent sui, nedum illorum, quae eo magis latent, quo maiora sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 5:1)
"tu, qui te quereris omissum, tribus loquacissimis paginis fatigatus potius in nausiam concitaris, dum frequenter insulsae lectionis verbis inanibus immoraris."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION