라틴어 문장 검색

noctu vero idem aut ceratum aut malagma aut panni, quia potest cataplasma decidere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장23)
Auctoresque medici sunt uel exesa parte aliqua sanguinem exire, uel rupta, uel ore alicuius uenae patefacto:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 3:1)
Exedunt corpus acaciae sucus, hebenus, aerugo, squama aeris, chrysocolla, cinis, cinis Cyprius, nitrum, cadmia, spuma argenti, hypocistis, diphryges, sal, auripigmentum, sulpur, cicuta, sandaraca, salamandra, [alcyoneum], aeris flos, chalcitis, atramentum sutorium, ochra, calx, [acetum], galla, alumen, lac caprifici uel lactucae marinae, quae tithymallos a Graecis appellatur, alcyoneum, fel, turis fuligo, spodium, lenticula, mel, oleae folia, marrubium, lapis haematites et Phrygius et Assius et scissilis, misy, uinum, acetum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 7장 1:1)
Quale est ad carnem supercrescentem exedendam, quod habet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 1:2)
Si plus est, quod tolli opus est, adhibenda sunt etiamnum uehementiora, quae corpus exedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 59:3)
Si scalpello aliquis uti non uult, potest sanare id emplastrum, quod ex ladano fit, et cum ulcus sub eo exesum est, id, quo cicatrix inducitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 65:5)
Si medicamentum aliquis mauult, idem efficiunt compositiones eae, quae corpus exedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 79:3)
ei uero, quod expertum ignem non est, ea medicamenta, quae uehementer exedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 3:5)
Ac si quis neruus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 14:2)
tum imponenda ea, quae putrem carnem exedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 19:6)
Adurentibus quoque quidam utuntur, quae exedunt crustaque eum locum astringant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 25:2)
Si uero exesus est dens, festinare ad eximendum eum, nisi res coegit, non est necesse:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 5:1)
Sed siue ex medicamentis siue ex ferro crustae occalluerunt, magnum periculum est, ne his decidentibus ex cole profusio sanguinis insequatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 13:4)
Adicitur celeritati sicut tormento quoque, si et linum et id, quod ex penicillo est, aliquo medicamento inlinitur ex is, quibus callum exedi posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 9:3)
Si quando tamen ab inferiore parte tunicae musculus inhaesit, ne is laedatur, superior pars illius decidenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION