라틴어 문장 검색

Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.
그러나 어떤 것들은 좋은 땅에 떨어져 열매를 맺었는데, 어떤 것은 백 배, 어떤 것은 예순 배, 어떤 것은 서른 배가 되었다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 13장8)
cui et decimam omnium divisit Abraham, primum quidem, qui interpretatur rex iustitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex Pacis,
그리고 아브라함은 “모든 것의 십분의 일을” 그에게 나누어 주었습니다. 먼저 그의 이름은 ‘정의의 임금’이라는 뜻입니다. 그는 또한 살렘의 임금 곧 평화의 임금이었습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 7장2)
Sed et filii Israel et Iudae, qui habitabant in urbibus Iudae, obtulerunt decimas boum et ovium decimasque sanctorum, quae sanctificabant Domino Deo suo; atque universa portantes fecerunt acervos plurimos.
유다 성읍들에 살고 있던 이스라엘과 유다의 자손들도 소와 양의 십일조와, 주 자기들의 하느님께 바친 거룩한 예물의 십일조를 가져와서 여러 더미로 쌓아 놓았다. (불가타 성경, 역대기 하권, 31장6)
Item, sermone trigesimo nono [Anmerkung]:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:56)
Deinde [0605B] crastina luce affulgente, rex in gloria magna Hierosolymam ascendit, ubi de omnibus spoliis et praeda inimicorum decimas hospitali Christique pauperibus erogavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:8)
Dixit enim Ihesus filius Sirac, "In omni dato ylarem fac vultumtuum, et in exultatione sanctifica decimas tuas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 127:3)
"In omni dato ylarem fac vultum tuum, et in exultatione sanctifica decimas tuas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 3:12)
ne inter decimas fructuum vel minus aliquid, vel immundum videatur offerri.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:4)
Post tricesimum denique diem, abiere barbari tristes, inaniter stulteque cogitasse civitatis obsidium mussitantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 4장 2:2)
Deinde anhelitu iam pulsante letali, conticuit, diuque cum anima colluctatus iam discessura, abiit e vita tertium nonarum Octobrium, imperii tricesimo octavo vitaeque anno quadragesimo quarto et mensibus paucis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 15장 3:1)
Cuius rei nuntium cum Hludowicus filius eius in Aquitania apud Teodadum villam, ubi et ipse tunc hibernabat, plurimis deferentibus accepisset, tricesimo, postquam id acciderat, die Aquasgrani venit summoque omnium Francorum consensu ac favore patri successit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 814 225:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXVIII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo, supra memoratus saepe exercitus Eaxeancestre deserens, Cippanham, villam regiam, quae est sita in sinistrali parte Wiltunscire, in orientali ripa fluminis, quod Britannice dicitur Abon, adiit, et ibi hyemavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 52 55:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXIX, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo primo, praefatus paganorum exercitus de Cippanhamme, ut promiserat, consurgens, Cirrenceastre adiit, quae Britannice Cairceri nominatur, quae est in meridiana parte Huicciorum, ibique per unum annum mansit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 57 60:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXX, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo secundo, saepe memoratus paganorum exercitus Cirrenceastre deserens, ad Orientales Anglos perrexit, ipsamque regionem dividens coepit inhabitare.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 60 63:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXI, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo tertio, praefatus exercitus superius in Franciam perrexit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 62 65:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION