라틴어 문장 검색

Id scriptum est in libro M. Varronis quarto decimo Rerum Divinarum, quo in loco Varro, cum de petorrito dixisset, esse id verbum Gallicum, lanceam quoque dixit non Latinum, set Hispanicum verbum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXX 8:1)
17. Hoc etiam anno, decimo quarto scilicet regis (admirabili Dei providentia, qui res ad beneplacitum suum flectit, et in minimis maxima suspendit), occurrit accidens quoddam leve ac etiam perversum quod magnos et foelices effectus post se traxit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:1)
Pax itaque facile conclusa, quae paulo ante natalem domini promulgata est decimo quarto regis anno, duratura in vitam amborum regum simul aut eorum superstitis, et annum unum deinceps.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:26)
Et decimo quarto Novembris insequentis principi Arthuro nupsit, matrimonio in templo D. Pauli solenniter celebrato.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 8:2)
Inter praerogativas instantiarum, ponemus loco decimo quarto Instantias Crucis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 344:1)
14. Sit Motus Decimus Quartus, Motus Configurationis, aut Situs;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:1)
iussimus, ut quoscumque Aman, qui negotiis publicis praepositus est et quem patris loco colimus, per litteras monstraverit, cum coniugibus ac liberis radicitus deleantur inimicorum gladiis, nullusque eorum misereatur, quarta decima die duodecimi mensis Adar anni praesentis;
(불가타 성경, 에스테르기, 3장13)
Congregatis igitur Iudaeis, qui in Susan erant, quarta decima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri, nec eorum ab illis direpta substantia est.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장15)
Rursus xiiij habent medietatem, id est septenarium, habent septimam, id est ij, habent quartam decimam, id est j quae in unum si collectae sint, denarii numeri summa succrescit, toto scilicet termino minor.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 1:12)
Septies enim iiij xxviij sunt, qui est suis partibus par, habens j a se denominatum, id est vicesimum octavum, medietatem vero secundum binarium xiiij, secundum quaternarium vij, septimum vero secundum septenarium iiij, secundum omnium collectionem quartum decimum ij, qui vocabulo medietatis obponitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:9)
Inter iiij quarta decima iij v viij
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Dispositio decem medietatum 11:1)
Ac si circa septimum diem tale esse coepit, in proximum est, ut is circa quartum decimum diem decedat, nisi alia signa mitiora peiorave accesserint;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장33)
maximeque id periculum est pueris a septimo anno ad quartum decimum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장67)
atque ipse quartus decimus par est, in quo magnam vim esse antiqui fatebantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장58)
Nam curationi neque infans neque robustus annis aut senex aptus est, sed . . . a septimo fere anno ad quartum decimum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장47)

SEARCH

MENU NAVIGATION