라틴어 문장 검색

Legio Pompeiana celeris spe subsidii confirmata ab decumana porta resistere conabatur atque ultro in nostros impetum faciebat.
(카이사르, 내란기, 3권 69:2)
Confecto iusto itinere eius diei Caesar traductoque exercitu flumen Genusum veteribus suis in castris contra Asparagium consedit militesque omnes intra vallum continuit equitatumque per causam pabulandi emissum confestim decumana porta in castra se recipere iussit.
(카이사르, 내란기, 3권 76:1)
Pompeius, iam cum intra vallum nostri versarentur, equum nactus, detractis insignibus imperatoris, decumana porta se ex castris eiecit protinusque equo citato Larisam contendit.
(카이사르, 내란기, 3권 96:3)
et calones, qui ab decumana porta ac summo iugo collis nostros victores flumen transire conspexerant, praedandi causa egressi, cum respexissent et hostes in nostris castris versari vidissent, praecipites fugae sese mandabant.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 24장2)
equites circumitis hostium castris Crasso renuntiaverunt non eadem esse diligentia ab decumana porta castra munita facilemque aditum habere.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 25장2)
Hoc ipso tempore et casu Germani equites interveniunt protinusque eodem illo, quo venerant, cursu ab decumana porta in castra irrumpere conantur,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 37장1)
Alter brevior et rotundior et in eo sinu, qui iuxta foramina auris est, cardinis modo † fit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장43)
Alter breuior et rotundior et in eo sinu, qui iuxta foramina auris est, cardinis modo fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 8:3)
Alter brevior et rotundior, et in eo sinu, qui juxta foramina auris est, cardinis modo fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 8:3)
discors Oriens felicibus actis invidet atque alio Phoebi de cardine surgunt crimina, ne toto conspiret corpore regnum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:243)
clipeus nos protegat idem unaque pro gemino desudet cardine virtus."
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:343)
cardine tu gemino laurus praetendis avitas:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae19)
et quocumque vagos flectas sub cardine cursus, natorum per regna venis, qui mente serena maturoque regunt iunctas moderamine gentes, saecula qui rursus formant meliore metallo.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:72)
sed cardine verso cernit adesse deas imperfectumque laborem deserit et niveos infecit purpura vultus per liquidas succensa genas castaeque pudoris illuxere faces:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:151)
ter cardine verso praesagum cecinere fores;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION