라틴어 문장 검색

Quod Natura creat, recreat noua gracia, formant Mores, informat uirtus, prudencia ditat, Preditat pietas, afflat decus, ornat honestas, Exornat racio, species presignit et omnis Virtutum cumulus eius concurrit in usum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:2)
Poenitet me tot venustatum praerogativis hominum plerumque privilegiasse naturas, qui decoris decus abusione dedecorant:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:35)
E contrario vero, si totius decoris meridies alicujus hilarescat in facie, lingua argenteis eloquentiae resplendeat margaritis, mentis thalamus virtutum fulguret ornamentis, tamen, si adulationis artifex muneris gratiam non exspectet, tantae honestatis luci cum [0470C] vitiorum fastigiis, nebulas immiscere laborat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:20)
Illic Helena, suo decore semidea, quae mediante pulchritudine sua, pulchritudo poterat nuncupari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:10)
Deinde post aliquot dies Nicusus, princeps Armenius, de regione Turbaysel, tentorium miri operis et decoris Godefrido duci misit, ut gratiam et amicitiam illius inveniret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 18:5)
[0558C] Altera autem die, prima aurora radiante, universus populus Dei vivi bello armatur, in voce exsultationis et omni dulci modulatione jucunditatis, citharis et musicis, tanquam ad convivium pergentes, laetati sanctae crucis signaculo ab Arnolfo, Petro caeterisque sacerdotibus muniti et signati, confessionis puritate confortati sunt, sub quorum anathemate rursus praeda et aliqua rapina ante agonem interdicta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:1)
Erant illic inaudita pomaria in circuitu murorum, ac si silva densissima omni decore et fructuum abundantia inaestimabilia:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:5)
Unde quidam philosophus dixit,"Pecunia avaro supplitium est, profuso decus, paricidium proditori."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 50:14)
Rerum finis habet crimen et omne decus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 76:2)
Rerum finis habet crimen et omne decus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 24:2)
Rerum finis habet crimen et omne decus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 141:11)
"Pecunia avaro supplicium est, profuso decus, parricidium proditori.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 257:13)
Quin etiam mulieris decus, dum tentatur, astringit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:32)
quoniam ipse est plenitudo divinitatis, et ipsi est gloria, decus, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum, Amen.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 6:25)
Nonne tibi videtur Esau tamquam in agone victus, et propriae mentis infirmitate imparem se existimans cessisse victori coronam, quem videbat nullis passionum illecebris inflecti, quarum ipse pulverem sustinere non poterat?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION