라틴어 문장 검색

Nam modo fulgentem Tyrio subtegmine uestem indueras oriente die duce fertilis anni, splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis et fera discordes tenuerunt flamina uenti, curua nec adsuetos egerunt flumina cursus, quin rapidum placidis etiam mare constitit undis, ulla nec aerias uolucris perlabitur auras nec quadrupes densas depascitur aspera siluas, quin largita tuis sunt muta silentia uotis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae35)
illic et densa tellus absconditur umbra, et nulla incepto perlabitur unda liquore, sed durata riget densam in glaciemque niuemque, quippe ubi non umquam Titan super egerit ortus.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae46)
in aede Concordiae Victoria quae in culmine erat fulmine decussaque ad Victorias quae in antefixis erant haesit neque inde procidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 328:2)
Satricanos haud minus terrebant in aedem Iovis foribus ipsis duo perlapsi angues;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 159:2)
ceterum postquam parte muri arietibus decussa per ipsas ruinas transcenderunt in urbem armati, illud principium velut novi atque integri laboris fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 202:1)
audita enim profectione consulis regressus Dium, quae disiecta ac vastata ab Romanis erant, reficit, pinnas moenium decussas reponit, ab omni parte muros firmat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 101:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION