라틴어 문장 검색

rem unam praeclarissimam omnium maximeque laudandam, penitus viderent, quonam gaudio complerentur, cum tantopere eius adumbrata opinione laetentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 93:7)
cedo mihi istorum adumbratorum deorum liniamenta atque formas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 75:6)
Qua re nolite existimare me ipsum, qui non heroum veteres casus fictosque luctus velim imitari atque adumbrare dicendo neque actor sim alienae personae, sed auctor meae, cum mihi M'. Aquilius in civitate retinendus esset, quae in illa causa peroranda fecerim, sine magno dolore fecisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 194:3)
Nos enim, qui ipsi sermoni non interfuissemus et quibus C. Cotta tantum modo locos ac sententias huius disputationis tradidisset, quo in genere orationis utrumque oratorem cognoveramus, id ipsum sumus in eorum sermone adumbrare conati:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 16:1)
rerum est silva magna, quam cum Graeci iam non tenerent ob eamque causam iuventus nostra dedisceret paene discendo, etiam Latini, si dis placet, hoc biennio magistri dicendi exstiterunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 93:2)
dediscendae tibi sunt sportellae et artologam tui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 20 2:3)
deinde etiam vereor (licet enim verum dicere) ne nescio quid illud, quod solebas, dediscas et obliviscare, cenulas facere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 24 3:3)
etenim si volt virorum bonorum instituto vivere, multa oportet discat ac dediscat, quorum illi aetati utrumque difficile est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 3:1)
Nulla praecepta ponemus, neque enim id suscepimus, sed excellentis eloquentiae speciem et formam adumbrabimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 1:3)
ad quam fertur optumus quisque veramque illam honestatem expetens, quam unam natura maxime anquirit, in summa inanitate versatur consectaturque nullam eminentem effigiem virtutis, sed adumbratam imaginem gloriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 3:3)
est enim gloria solida quaedam res et expressa, non adumbrata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 3:4)
simul ut notae quoque litterarum non adumbratae comarum praesidio totae ad oculos legentium acciderent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:5)
Nunc mimicis artibus petiti sumus et adumbrata inscriptione derisi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 106:4)
- verba mihi desunt dedidicique loqui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1426)
lingua favens adsit, nostrorum oblita malorum, quae, puto, dedidicit iam bona verba loqui;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 54)

SEARCH

MENU NAVIGATION