라틴어 문장 검색

non dediscitur virtus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 8:2)
Sine dediscere oculos tuos, sine aures adsuescere sanioribus verbis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 2:3)
In his libris de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matre vera, in his libidinosior Anacreon an ebriosior vixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia, quae erant dediscenda, si scires.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 37:5)
illum fortem et agrestem et Hispanae consuetudinis morem non poterat dediscere:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 16:5)
luxuria, auaritia, desidia, inpudicitia, timor non dediscuntur, et cotidie omnia haec aut castigantur aut puniuntur:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 4:4)
Audio quendam ex delicatis - si modo deliciae vocandae sunt vitam et consuetudinem humanam dediscere - , cum ex balneo inter manus elatus et in sella positus esset, dixisse inter- rogando :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 70:1)
Quod si est, quidnam haec scientia, quae dediscere humanitatem iubet portumque adversus fortunam certissimum mutuo auxilio cludit ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 21:1)
Sciebas animum eius liberalibus disciplinis, quibus non innutritus tantum sed innatus est, sic esse fundatum, ut supra omnis corporis dolores emineret.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 11:4)
Si hoc potuit ille duritia oris, qui assiduis conviciis pudere dedidicerat, cur is non possit, qui studiis liberalibus et sapientiae cultu ad aliquem profectum pervenerit ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 90:4)
Quid armorum cupidius, quibus innascuntur innutriunturque, quorum unica illis cura est in alia neglegentibus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 64:1)
retunditur omnis asperitas paulatim- que inter placida dediscitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 49:2)
dediscit animus scire quod didicit diu.
(세네카, Troades 653:1)
dedisce captam;
(세네카, Troades 909:1)
arbitro me in utroque genere dicendi nec Athenae sic Atticae nec Musae sic musicae iudicabuntur, si modo mihi vel censendi copiam desidia longior non ademit, nam dum inpactae professionis obtentu novum scribendi morem gradatim appeto et veterem saltuatim dedisco, de bono oratore nil amplius habeo quam quod malus poeta esse plus coepi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 9:2)
quid scelus humanasque animo dediscere caedes imperiumque pati et domino parere minori?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Leo mansuetus2)

SEARCH

MENU NAVIGATION