라틴어 문장 검색

το` γα`ρ ἄστρον περιτέλλεται, ipsum autem Erasistratum dicere duas esse quasi canaliculas quasdam vel fistulas easque ab oris faucibus proficisci deorsum, per earumque alteram deduci delabique in stomachum esculenta omnia et posculenta ex eoque ferri in ventriculum, quae Graece appellatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 2:3)
omni ope connitendum existimavit, si quo modo commercium istud Mentis et Rerum (cui vix aliquid in terris, aut saltem in terrenis, se ostendit simile) restitui posset in integrum, aut saltem in melius deduci.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:3)
superesse nimirum adhuc magnum inventorum cumulum, qui non solum ex operationibus incognitis eruendis, sed et ex jam cognitis transferendis et componendis et applicandis, per eam quam diximus Experientiam Literatam, deduci possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 267:4)
cum ad vulgi captum deduci omnino non possint, nisi per effecta et opera tantum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:7)
hoc videlicet, ne formam nimis retrahant ad efficientem, et intellectum perfundant vel saltem perstringant falsa opinione de forma ex intuitu efficientis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:15)
Etenim interdum datur virtutes producere, et distantias tanquam retrahere in propius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 416:5)
a quibus undique circumfusis se retrahunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:15)
cumque se retrahant spiritus neque in aliam partem effugere possint, per consequens coeunt et condensantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:16)
Retrahe res ad primam earum institutionem, et circumspicias in quibus, et quibus modis, degeneraverint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:17)
secundo cum elaboratae et efformatae fuerint, veluti in utero consilii sui, atque maturuerunt et partui vicinae sint, tum demum non permittant amplius consilio suo ut decretum perficiant, acsi res ex eorum auctoritate penderet, sed negotium ad se retrahant et palam omnibus faciant decreta et ordinationes ultimas (quae, quoniam cum prudentia et potestate exeunt, assimilantur Palladi armatae) a seipsis emanare, neque solum ab auctoritate sua, verum etiam (quo magis existimationem suam evehant) ab ingenio et auctoritate propria pervenire.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 2:11)
A facie eius contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
(불가타 성경, 요엘서, 2장10)
Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
(불가타 성경, 요엘서, 4장15)
Nunc mihi retrahere manum libet:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:8)
Tantas fundat opes nec retrahat manum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 5:1)
Postremo felix a uero bono deuios blanditiis trahit, aduersa plerumque ad uera bona reduces unco retrahit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION