라틴어 문장 검색

Christiani vero arbitrantes verum, et regis caput et crura procul ostentari, nimia desperatione correpti sunt cum omnibus rebus suis egredi, sibi invicem consulentes, et sic navigio liberari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 16:4)
Jam enim tres ab urbe exierant Sarraceni, quod caeteros prorsus latuit, ut sibi regem placarent et parcere animae suae impetrarent, omnem casum et defectionem fortium virorum et civium illi referentes, et universos interius adeo metu concussos ut si semel adhuc valide urbem impugnarent, procul dubio portis apertis, in manu regis traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 38:3)
Nec mirum si pauci, propter assiduam equorum in [0652D] terra hac defectionem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:8)
In hoc itaque moerore et desperatione dum sederent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:3)
Dehinc octo diebus per fetentia flumina Sodomae et Gomorrhae, et deserta loca, et per montium difficultates gradiens, cum universis sociis suis gravi defectione oppressus, ad habitationem quorumdam Syrorum Christianorum pervenit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 54:3)
sed videntes Gallorum constantiam et suorum [0705C] defectionem, fugiendo in sua reversae sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:15)
Hac audita desperatione et desolatione regis, universi a minimo usque ad maximum coeperunt ingemiscere, fletus [0710D] nimii ac lacrymae ab oculis erumpere, et magna in cunctis facta est desolatio:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:7)
Illi vitae ejus defectionem intuentes, quia vir magnae erat sapientiae, dum adhuc incolumis esset, requirunt quem post mortem suam velit haeredem [0711D] regni Jerusalem locari aut coronari;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:1)
Denudare autem amici ministeria, desperatio estanime infelicis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 114:15)
Deus enim neque defectionem aut diminutiomem patitur, neque adjectionem capit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 5:4)
Proinde concepta rabie saeviore, quam desperatio incendebat et fames, amplificatis viribus, ardore incohibili in excidium urbium matris Seleuciae efferebantur, quam comes tuebatur Castricius, tresque legiones bellicis sudoribus induratae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 14:1)
Agens itaque negotiosam hiemem apud oppidum ante dictum, inter rumores, qui volitabant assidui, comperit Augustuduni civitatis antiquae muros spatiosi quidem ambitus sed carie vetustatis invalidos, barbarorum impetu repentino insessos, torpente praesentium militum manu, veteranos concursatione pervigili defendisse, ut solet abrupta saepe discrimina salutis ultima desperatio propulsare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 1:1)
Hocque commento, inedia et vigiliis et desperatione postrema lassati, sponte se propria dederunt, statimque ad comitatum Augusti sunt missi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 2장 3:2)
Cernentes populos tam indimensos, ad orbis Romani incendium diu quaesitos, in nostrum conversos exitium, salutis rata desperatione, gloriosos vitae exitus deinde curabamus, iamque omnibus nobis optatos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 4:1)
tirones ad peregrina et longinqua Galli transmittere, diuturna perturbatione, casibusque vexati gravissimis, nec sponte sua poterunt nec coacti, ne consumpta penitus iuventute, ut affliguntur praeterita recordantes, ita desperatione pereant impendentium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION