라틴어 문장 검색

A prima enim incensione usque ad hoc quod est dimidia, est calida et humida sicut vernum tempus;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:6)
Si autem est virtus deficiens ex inoboediantia materiae, ex angustia facit motum in septimo mense, quando virtus motiva data est, et ex defectu non complet ipsum nisi mense octavo, et tunc nascitur et moritur ut in pluribus;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:40)
Indicato duplici defectu sacrificii Cain, ostendit tria vitia in nostris oblationibus obrepere posse;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 1:1)
CAPUT X. Exposito primo sacrificii, Cain defectu transitur ad alterum, quod scilicet non obtulerit de primitiis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 8:11)
Diluvium verno tempore accidisse, ut magis eo cruciarentur homines;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 1:1)
Secundum mensem verni esse temporis non ambigitur, quando augentur nascentia, ager parturit, terrarum pariter atque animantium fetura se fundit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:2)
Denique verno apud Aegyptios tempore, sed mense diverso Nilus exundat, ut jaciendis seminibus terra mollescat, et blandiore sinu, clementiore gremio semina missa suscipiantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:15)
quod post diluvium verno tempore colendorum cura reparetur agrorum, et placidi atque uberis soli incipiat fetura procedere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:21)
dinumerationem temporis quo sedit arca, initio anni, id est, verna tempestate coepisse ac desiisse diluvium;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 1:2)
Debuerant claudi ea ex quibus diluvii origo manavit, ut ejus inciperet esse defectus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:7)
Quare primus vel secundus mensis, verni temporis dies dictus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 1:3)
Quod autem ait primum mensem vel secundum, eumque esse verni temporis diem, habes et alibi dictum:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 4:1)
Dumque ibi diu moratur, commeatus opperiens, quorum translationem ex Aquitania verni imbres solito crebriores prohibebant auctique torrentes, Herculanus advenit protector domesticus, Hermogenis ex magistro equitum filius, apud Constantinopolim (ut supra retulimus) popularium quondam turbela discerpti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 2:1)
Est enim e Galliis venientibus prona humilitate devexum, pendentium saxorum altrinsecus visu terribile praesertim verno tempore, cum liquente gelu nivibusque solutis flatu calidiore ventorum, per diruptas utrimque angustias et lacunas, pruinarum congerie latebrosas, descendentes cunctantibus plantis homines et iumenta procidunt et carpenta;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 4:1)
Et haec (ut diximus) anni verno contingunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION