라틴어 문장 검색

Sed certe illud satis quantum mihi videtur, oportet aliud eos in religione suscepisse cum populo, et aliud eosdem ipso populo audiente defendisse privatim.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:4)
I, 15), multitudinem metuentes, privatim tamen, et quasi sapientiam loquentes inter perfectos, ipso etiam nonnunquam populo audiente, sectam fidei contrariam profitebantur atque defendebant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:17)
Sic ipsa mysteria figurarum cuniculis operiuntur, ne vel his adeptis nudum rerum talium natura se praebeat, sed summatibus tantum viris sapientia interprete, sui arcani consciis, contenti sint reliqui ad venerationem figuris defendentibus a vilitate secretum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:13)
Nunc autem adversus tam haereticorum quam philosophorum objectiones, pluribus de fide sanctae Trinitatis collectis atque expositis testimoniis, superest aperire, quibus rationibus defendi possit quod testimoniis confirmatum est. Omnis quippe controversia, ut in Rhetoricis suis Tullius meminit, aut in scripto, aut ratione versatur, et beato attestante Augustino, in omnibus auctoritatem humanae anteponi rationi convenit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:13)
Quod licet fide robustissima irriseris, bonum est tamen ut etiam noveris defendendo adjuvare quod credimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:2)
Quomodo ergo audiendi sunt, qui fidem rationibus vel astruendam vel defendendam esse denegant?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:1)
Quisquis etiam in hac vita, ea quae de Trinitate dicuntur, non posse intelligi arbitratur, profecto in illum Montani haeretici labitur errorem, quem beatus damnans Hieronymus in prologo Commentariorum Isaiae sic ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:14)
" Et per semetipsam Veritas obstinatae et damnandae dicat civitati:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:40)
Quae quidem verba Hieronymi contra calumniatores quidam defendens, inter caetera quae de vita ejus scribebat, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:22)
Quis enim nesciat hunc hominem, qui damnandus est, posse salvari?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:3)
Si enim hic damnandus omnino salvari non posset, nec ea facere per quae a Deo salvaretur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:6)
cum videlicet, ut diximus, idem prorsus sit, hunc qui damnandus est, a Deo salvari, et Deum salvare ipsum?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:15)
Cum itaque possibile sit hunc, qui damnandus est, a Deo posse salvari, quis neget possibile esse et Deum salvare eum?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:16)
cum unitatem personae Christi in duabus consistentis naturis defenderet, ait de ipso:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:3)
Quae quidem verba diversos successus habentia Aristoteles diligenter determinare nos docens, ut videlicet supradictam contradictionis proprietatem conservare ubique ac defendere possimus, diligenter nos tandem de praedicatione necessarii tam simplici et absoluta, quam determinata nos instruit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION