라틴어 문장 검색

qua nocte templum Ephesiae Dianae deflagravit, eadem constat ex Olympiade natum esse Alexandrum, atque, ubi lucere coepisset, clamitasse magos pestem ac perniciem Asiae proxima nocte natam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 70:7)
fore tamen aliquando ut omnis hic mundus ardore deflagret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 159:3)
pervenisse ad me numquam putavi, nisi forte, cum parietes disturbabas aut cum tectis sceleratas faces inferebas, meorum aliquid ruere aut deflagrare arbitrabare:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장 1:5)
aedes Nympharum manu tua deflagravit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 2장 2:8)
"inde vaporata lector mihi ferveat aure, non hic qui in crepidas Graiorum ludere gestit sordidus et lusco qui possit dicere lusce sese aliquem credens, Italo quod honore supinus fregerit heminas Arrcti aedilis iniquas, nec qui abaco numeros et secto in pulvere metas scit risisse vafer, multum gaudere paratus, si cynico barbam petulans nonaria vellat."
(페르시우스, 풍자, satire 1100)
Nos, dum alii sibi ludos faciunt, in solium, quod Trimalchioni vaporabatur, descendimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 73:7)
post trabeas et eburnam aquilam sellamque curulem cernuat ora senex barbatus et oscula figit cruribus aenipedum, si fas est credere, equorum, inmotasque rotas et flecti nescia lora aut ornat redimita rosis aut ture vaporat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권107)
serrata lectum regula dente infrequenti exasperat, cui multa carbonum strues vivum vaporat halitum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.69)
Succedunt matres et templum ture vaporant et maestas alto fundunt de limine voces:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 17:8)
Continui montes, ni dissocientur opaca valle, sed ut veniens dextrum latus aspiciat sol, laevum discedens curru fugiente vaporet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 162)
ubi mihi seu Calaber Atabulus seu pestilens regio Tuscorum spiritu aeris venenatis flatibus inebriato et modo calores alternante, modo frigora vaporatum corpus infecit, interea febris sitisque penitissimum cordis medullarumque secretum depopulabantur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 8:2)
hanc undante mero fundens vocat ordine cunctos caelicolas, Phoebum ante alios, Phoebum omnis ad aram laude ciet comitum famulumque evineta pudica fronde manus, cui festa dies largoque refecti ture vaporatis lucent altaribus ignes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권192)
"alta etiam superum delubra vaporant promissasque trahunt pecudes:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권83)
si decemviri finem pertinaciae non faciunt, ruere ac deflagrare omnia passuri estis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 566:2)
eodemque die Aquilonia et Cominium deflagravere et consules cum gratulatione mutua legionum suaque castra coniunxere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 635:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION