라틴어 문장 검색

Deinde Romam profectus, a Paschali pontifice Romano benigne commendatus, et reversus, et de omnibus objectis excusatus, dominum regem ex admonitione et jussione ipsius apostolici coepit [0709B] arguere et monere, ut praedictam matronam, quam duxit uxorem, a thalamo suo amoveret propter adulterium, quo in prima conjuge, orta de principibus Armeniae, peccavit, eo quod legitimas nuptias adulterinis illius foedavit connubiis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 48:2)
Labia lambere vel mordere est deforme, quum etiam indicendis verbis modus esse debeat;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 89:4)
--Sicut ergo mulus non recognovit asinumpatrem suum, eo quod pigrum et deforme animal est, sic iste patrem suumconfiteri erubescebat pro inertia sua incognitum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 55:22)
Nam si vere vidissent, vidissent deformem meretricis affectum, inhorrentem procaciam, indecentem impudicitiam, marcentes libidines, tetram colluvionem, animae vulnera, conscientiae cicatrices.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:12)
Sed ubi ante partus deformes nutriebat libido, ibi nunc decorae castitatis adolescit haereditas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:28)
Quam deformes sunt vultus caecorum!
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:2)
Et quid mirum si vultus hominis absque oculis deformis est, quando ipsum coelum sine sole non habet suum decorem?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:3)
Quid autem deformius, quam semper ventri studere, qui cum repletur, vacuandus est;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:9)
Omnis enim affectus qui est praeter deformis delectationis illecebram, passio quidem est, sed bona passio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 4:7)
Exuit igitur se a congestione terrena, et quasi retia quaedam circumfusa evadit atque effugit, quaecumque se ab omni nudaverit passionum laqueo, et omnem illam deformem speciem terrenae labis averterit, ut lucem videat decoris aeterni.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 8:3)
Post emensos insuperabilis expeditionis eventus, languentibus partium animis, quas periculorum varietas fregerat et laborum, nondum tubarum cessante clangore, vel milite locato per statiores hibernas, fortunae saevientis procellae alias rebus infudere communibus, per multa illa et dira facinora Caesaris Galli, qui ex squalore imo miseriarum, in aetatis adultae primitiis, ad culmen insperato saltu provectus, ultra terminos potestatis delatae procurrens, asperitate nimia cuncta foedabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 1:1)
deformi genere mortis, excessit e vita iustissimus rector, ausus miserabiles casus levare multorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 8:5)
postrema multitudo spadonum a senibus in pueros desinens, obluridi distortaque lineamentorum compage deformes, ut quaqua incesserit quisquam, cernens mutilorum hominum agmina, detestetur memoriam Samiramidis reginae illius veteris, quae teneros mares castravit omnium prima, velut vim iniectans naturae, eandemque ab instituto cursu retorquens, quae inter ipsa oriundi crepundia, per primigenios seminis fontes, tacita quodam modo lege vias propagandae posteritatis ostendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 17:3)
quod genuino quodam more caput digito uno scalpebat, quodque aliquandiu tegendi ulceris causa deformis fasciola candida crus colligatum gestabat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 4:2)
Tamen quia hostiles ballistae ferratis impositae turribus, in humiliora ex supernis valentes, ut loco dispari ita eventu dissimili, nostra multo cruore foedabant, ingruente iam vespera, cum requiescerent partes, noctis spatium maius consumptum est, ut excogitari possit quid exitio ita atroci obiectaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION