라틴어 문장 검색

Habebant etiam iidem Azopart, viri horridi et teterrimi, flagella ferrea et saevissima, quibus loricas et clypeos gravi ictu penetrabant, equos in frontibus percutiebant, et sonitum terribilem per universa agmina fidelium faciebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 92:3)
Baldewinus hos intuens viros horridos et squalidos, amica affabilitate eos compellat super omnibus quae de eis audierat, et vestibus pretiosis eos adornans de gente et cognatione eorum requirit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:5)
Noluit enim, nec praesumpsit in urbe Jerusalem diademate, auro vel gemmis pretiosis exaltari, adornari et in regem promoveri, ubi Dominus Jesus, Rex regum et Dominus dominantium humiliatus et obediens usque ad mortem, pro mundi redemptione spinis horridis et acutis coronatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 87:4)
ubi tam tenerrimae et nobilissimae matronae ab impiis et horridis hominibus in praedam raptae et abductae sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:7)
Post hanc Turcorum victoriam et Christianorum stragem luctuosam, uxores militum Christi ad mille captivatae, et ab horridis hostibus abductae sunt in terram ignotam et alienam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 62:2)
Labia lambere vel mordere est deforme, quum etiam indicendis verbis modus esse debeat;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 89:4)
--Sicut ergo mulus non recognovit asinumpatrem suum, eo quod pigrum et deforme animal est, sic iste patrem suumconfiteri erubescebat pro inertia sua incognitum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 55:22)
ante escam gemitus, inter cibos fletus, lacrymae, dolores, timores, sollicitudines, nulla requies a perturbationibus, nulla a laboribus reclinatio, irae et indignationis motus horridior.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:23)
Nam si vere vidissent, vidissent deformem meretricis affectum, inhorrentem procaciam, indecentem impudicitiam, marcentes libidines, tetram colluvionem, animae vulnera, conscientiae cicatrices.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:12)
Sed ubi ante partus deformes nutriebat libido, ibi nunc decorae castitatis adolescit haereditas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:28)
Quam deformes sunt vultus caecorum!
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:2)
Et quid mirum si vultus hominis absque oculis deformis est, quando ipsum coelum sine sole non habet suum decorem?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:3)
Quid autem deformius, quam semper ventri studere, qui cum repletur, vacuandus est;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:9)
Omnis enim affectus qui est praeter deformis delectationis illecebram, passio quidem est, sed bona passio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 4:7)
Exuit igitur se a congestione terrena, et quasi retia quaedam circumfusa evadit atque effugit, quaecumque se ab omni nudaverit passionum laqueo, et omnem illam deformem speciem terrenae labis averterit, ut lucem videat decoris aeterni.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION