라틴어 문장 검색

Ita enim lingua patria Chaldaei nuncuparunt Sodomam et Gomorrham, caecitatem et sterilitatem significantes.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 4:6)
Erat in illo profunda caecitas, qui patrem videre non poterat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 4:10)
Iamque artuum et membrorum divulsa compage, superscandentes corpora mortuorum, ad ultimam truncata deformitatem, velut exsaturati mox abiecerunt in flumen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 15:2)
Et in aridis quidem capreoli vescuntur et bubali et spinturnicia omni deformitate ridicula, aliaque monstra quae enumerare non refert.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 14:2)
si apparuisse subito ignotam compererint meretricem, aut oppidanae quondam prostibulum plebis, vel meritorii corporis veterem lupam, certatim concurrunt, palpantesque advenam, deformitate magna blanditiarum ita extollunt, ut Samiramim Parthi vel Cleopatras Aegyptus aut Artemisiam Cares vel Zenobiam Palmyreni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 9:3)
tantamne esse mentiendi caecitatem dicam an consuetudinem?
(아풀레이우스, 변명 16:4)
praeterea fumi tantam uim fuisse, ut parietes atros redderet, eamque deformitatem, quoad habitauit, passum in cubiculo suo Quintianum.
(아풀레이우스, 변명 56:8)
porro sanus est, qui scit quid sit insania, quippe insania scire se non potest, non magis quam caecitas se uidere.
(아풀레이우스, 변명 78:10)
Qua caecitate atque factore tandem fugata est a me pernicies:
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:3)
At ego, quamquam graviter suscensens errori Fotidis, quae me dum avem fabricat, perfecit asinum, isto tamen vel unico solacio aerumnabilis deformitatis meae recreabar, quod auribus grandissimis praeditus cuncta longule etiam dissita facillime sentiebam.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:7)
"Sed utcumque Fortunae caecitas, dum te pessimis periculis discruciat, ad religiosam istam beatitudinem improvida produxit malitia."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:4)
Nam repentina caecitate suffunditur statimque venit in mentem unde illud esset.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 16)
Scrattae, scrupipedae, strittivillae sordidae, delectatus faceta verborum antiquitate, meretricum vitia atque deformitates significantium, vel unus hercle, inquit, hic versus Plauti esse hanc fabulam satis potest fidei fecisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 7:2)
Totius corporis morbum esse, veluti sit phthisis aut febris, partis autem, veluti sit caecitas aut pedis debilitas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 5:2)
Inter enim pulcherrimam feminam et deformissimam media forma quaedam est, quae et a nimiae pulcritudinis periculo et a summae deformitatis odio vacat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION