라틴어 문장 검색

Non ergo debes privare tuoamore aliquem propter deformitatem corporis, vel exiguitatem, vel imbecillitatemdum tamen alias bonus sit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 136:6)
Nam ut ait Seneca in epistolis, "Scire debemusnon deformitate corporis fedari animum, sed pulcritudine animi corpus adhonorari."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 136:7)
Detrahe stellarum lumina, et quaedam est in coelo ipso caecitatis deformitas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:6)
Pili ipsi qui orbem oculorum praetexunt, et velut quamdam aciem praetendunt, ne sorde aliqua vel pulveris caligine pupilla laedatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:7)
quas si quis truncaverit, toti vultui infert deformitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:2)
Sordes ipsae quae inter eosdem gignuntur anfractus, velut quodam glutino auditum ligant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:6)
Vermiculi quoque si aurem penetrare tentaverint, quodam sordium visco tenentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:8)
Iamque artuum et membrorum divulsa compage, superscandentes corpora mortuorum, ad ultimam truncata deformitatem, velut exsaturati mox abiecerunt in flumen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 15:2)
Et in aridis quidem capreoli vescuntur et bubali et spinturnicia omni deformitate ridicula, aliaque monstra quae enumerare non refert.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 14:2)
si apparuisse subito ignotam compererint meretricem, aut oppidanae quondam prostibulum plebis, vel meritorii corporis veterem lupam, certatim concurrunt, palpantesque advenam, deformitate magna blanditiarum ita extollunt, ut Samiramim Parthi vel Cleopatras Aegyptus aut Artemisiam Cares vel Zenobiam Palmyreni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 9:3)
"Res uili preciosa loco natique nitoris, Hac in sorde iacens nil mihi messis habes.
(ANONYMUS NEVELETI, De gallo et iaspide 2:2)
Quod caret hoste domus, quod abest a sorde, fatetur Esse meum, pro me te rogat, ergo faue.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et mustela 42:3)
misi, ut petisti, tibi munditias dentium, nitelas oris ex Arabicis frugibus, tenuem, candificum, nobilem puluisculum, complanatorem tumidulae gingiuulae, conuerritorem pridianae reliquiae, ne qua uisatur tetra labes sordium, restrictis forte si labellis riseris.
(아풀레이우스, 변명 6:4)
praeterea fumi tantam uim fuisse, ut parietes atros redderet, eamque deformitatem, quoad habitauit, passum in cubiculo suo Quintianum.
(아풀레이우스, 변명 56:8)
sordium enormem eluviem operose effrico;
(아풀레이우스, 변신, 1권 7:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION