라틴어 문장 검색

Si tibi sufficit ista diffinitio, mihi iudico satisfactum esse.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:13)
Hinc tibi satisfaciet noster Augustinus, cuius verba sunt haec:
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:12)
alter tibi, licet nos non viderimus, satisfecerit;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:57)
ne non tam videatur amicum velle corrigere, quam suo stomacho satisfacere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:25)
Nec puto quod tanta rerum molimina, tantos Cognatus animi, tanti momenta favoris Defraudare uelit tantosque refellere questus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:13)
Illic cervus et dama, pedum velocitate volatiles, vitam praeeundo lucrantes, subsequentium canum morsus defraudabant iniquos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:162)
Illic aries tunica nobiliore trabeatus, uxorum pluralitate gavisus, matrimonii defraudabat honorem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:164)
Proserpina, toro mariti fastidito tartarei, ad superna repatrians, suae imperatricis noluit defraudari praesentia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:30)
inquit, quae ignorantiae caecitas, quae alienatio mentis, quae debilitas sensuum, quae infirmatio [0442C] rationis, tuo intellectui nubem apposuit, animum exsulare coegit, sensus hebetavit potentiam, mentem compulit aegrotare, ut non solum tuae nutricis familiari cognitione tua intelligentia defraudetur, verum etiam tanquam monstruosae imaginis novitate percussa, in meae apparitionis ortu, tua discretio patiatur occasum?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:5)
Et sicut luna solis lumine defraudata languescit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:67)
Me igitur tanquam sui vicariam, rerum generibus sigillandis monetariam destinavit, ut ego in propriis incudibus rerum effigies commonetans, ab incudis forma conformatum deviare non sinerem, sed mei operante solertia, ab exemplaris vultu, nullarum naturarum dotibus defraudata exemplati facies nullatenus deviaret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:17)
Quoniam tuae postulationis rationem emeritam indecens est adimpletionis merito defraudari, tibi [0461D] singula vitia aequum est sigillatim notulis singularibus adnotari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 46:1)
Plerisque etenim forinseca dealbationis laude arrident, quos interna mentis subsannatione derident, plerosque exterius plausibiliter applaudendo collaudant, quos interius contradictoria derisione defraudant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:25)
Et, ut brevi narrationis tramite subterfugienda picturae multiloquia comprehendam, nullam nativitatis filiam suo commendationis ferculo, depictionis industria defraudavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:14)
Unde, si domino regi satisfacere vultis, et principes terrae placare, oportet et necesse est ut omnia arma vestra in manum domini regis reddatis, et ex consilio nostro pacificos vos exhibeatis, in ditionem vero regis cum omni pecunia, quam habetis, intrantes, iram ejus [0406C] mitigetis, et sic gratiam in oculis ejus inveniatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION