-
Hoc quidemex inertia temporis contigit.
- (Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 57:10)
-
Ex temporis inertia accidit quia hominesin divitiis solum iudicant gloriandum.
- (Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 59:7)
-
Repressit igitur Dominus qui jam purgatione diluvii corporeum usum, conversationemque generationis ejus quae degeneraverat a decore naturae et accepti muneris, venustat.
- (성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:9)
-
Causa ergo corruptelae commotio istius mundi est, per quam anima uniuscujusque degenerat.
- (성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:6)
-
Non enim inertiae sed modestiae humanitatique (mihi credite) hoc quod recte consultum est adsignabitur.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 15:2)
-
Cessent autem quaeso formidines, quae nobis intentantur ex more, cum ambigi nequeat, non inertia nos sed modestia, pugnas interdum excepisse potius quam intulisse, et nostra quotiens lacessimur, fortissimo bonae conscientiae spiritu defensare, id experiendo legendoque scientes, in proeliis quibusdam raro rem titubasse Romanam, in summa vero bellorum numquam ad deteriora prolapsam."
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 14:1)
-
Quae sollicite reputans, utrumque formidabat, et amicum cruentum et in aerumnis civilibus saepe victorem, maximeque Galli fratris exemplum, mentem eius anxiam suspendebat, quem inertia mixtaeque periuriis fraudes prodidere quorundam.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 2:1)
-
Ne quiesceret tamen, neve condemnaretur inertiae, Arbitionem et Agilonem, equestris pedestrisque militiae magistros, cum agminibus maximis properare coegit, non ut lacesserent Persas in proelia, sed praetenturis iuncturos citeriores Tigridis ripas, et speculaturos quonam rex erumperet violentus.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 3:1)
-
Sed ille avidae semper ad ulteriora cupiditatis, parvi habitis vetantium dictis, et increpitis optimatibus, quod ob inertiam otiique desiderium, amitti suaderent prope iam parta regna Persidis, flumine laeva relicto, infaustis ductoribus praeviis, mediterraneas vias arripere citato proposuit gradu.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 3:1)
-
Rodere malo fabam, quam cura perpete rodi, Degenerare cibos cura diurna facit.
- (ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:20)
-
At miles ille, ut postea didici, tandem velut emersus gravi crapula, nutabundus tamen et tot plagarum dolore saucius baculoque se vix sustinens civitatem adventat, confususque de impotentia deque inertia sua quicquam ad quemquam referre popularium, sed tacitus iniuriam devorans, quosdam commilitones nanctus, is tantum clades enarrat suas.
- (아풀레이우스, 변신, 9권 38:1)
-
si nihil exerceas, inertia atque torpedo plus detrimenti facit quam exercitio.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 7:6)
-
̔Ομοιοτέλευτα et ἰσοκατάληκτα et πάρισα et ὁμοιόπτωτα ceteraque huiusmodi scitamenta, quae isti apirocali qui se Isocratios videri volunt in conlocandis verbis immodice faciunt et rancide, quam sint insubida et inertia et puerilia facetissime hercle significat in quinto Saturarum .
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VIII 2:1)
-
Quae quidem accusatio, licet fundamento non penitus caruerit, attamen callide et avide a nunnullis arrepta erat, qui cum ipsi ad regis partes tuendas sorcordes fuissent et negligentes hoc praetextu utebantur ad teporem eorum et inertiam tegendam.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 15:12)
-
Quin etiam in primo nonnunquam authore maxime vigent, et deinceps degenerant.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:22)