라틴어 문장 검색

Multi enim dum Charybdis ingluviosae hiatus voraginosos subterfugiendo devitant, in Scyllae malignantis abysso inopinata periclitatione naufragantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:67)
Quid prodest cum Ptolomaeo subterfugientis astronomiae fugas consequi subtilitatis curriculo;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:20)
Per hujus etiam detractionem, pudor in hypocrisim degenerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:11)
Et, ut brevi narrationis tramite subterfugienda picturae multiloquia comprehendam, nullam nativitatis filiam suo commendationis ferculo, depictionis industria defraudavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:14)
Semen in te degeneravit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 53:9)
Demus huic de rebus nostris, quia non degenerat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 55:27)
Pater, fare, nec subterfugiam monitis obedire.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 208:10)
Repressit igitur Dominus qui jam purgatione diluvii corporeum usum, conversationemque generationis ejus quae degeneraverat a decore naturae et accepti muneris, venustat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:9)
Causa ergo corruptelae commotio istius mundi est, per quam anima uniuscujusque degenerat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:6)
Rodere malo fabam, quam cura perpete rodi, Degenerare cibos cura diurna facit.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:20)
Quin etiam in primo nonnunquam authore maxime vigent, et deinceps degenerant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:22)
Retrahe res ad primam earum institutionem, et circumspicias in quibus, et quibus modis, degeneraverint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:17)
Simile quiddam fieri videmus in silvis caeduis, in quibus si maior quam par est caudicum sive arborum maiorum relinquatur numerus non renascetur silva sincere et pura, sed maior pars in vepres et dumos degenerabit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 6:4)
Cum gens aliqua prius bellicosa ad mollitiem et luxuriam degenerat, de bello certa esse possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:13)
Status enim tales plerunque dum degenerant opes accumulant, adeo ut praeda invitet, et declinatio virium animet gentes alias ad eosdem invadendos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION