라틴어 문장 검색

cor meum credidit, proinde atque diceret quem ego stultus homo credidi - summum fore suasorem ad bellandum, is me dehortatur dissuadetque ne bellum faciam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 11:3)
Si Chrysippus, inquiunt, fato putat omnia moveri et regi nec declinari transcendique posse agmina fati et volumina, peccata quoque hominum et delicta non suscensenda neque inducenda sunt ipsis voluntatibusque eorum, sed necessitati cuidam et instantiae, quae oritur ex fato, omnium quae sit rerum domina et arbitra, per quam necesse sit fieri quicquid est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 6:1)
neminem suscensere sibi convenire, si quid in his libris parum composite aut minus eleganter tum scriptum foret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 4:2)
' Multa me dehortata sunt huc prodire, anni, aetas, vox, vires, senectus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 16:3)
Psyllos, re aquaria defectos, eam iniuriam graviter Austro suscensuisse decretumque fecisse, uti armis sumptis ad Austrum, proinde quasi ad hostem, iure belli res petitum proficiscerentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XI 7:1)
Cur igitur cuipiam succenseam quod se potius quam me diligat?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:10)
Sicque dehortatur, ne tale quid aggrediatur:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:5)
Alii vero ad proximas coeuntes speluncas, ut latenter septimam diem celebrarent, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem sibimet auxilium ferre pro claritate sanctissimi diei.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장11)
non esse aut ipsis aut militibus succensendum, quod fidem erga imperatorem suum Cn.
(카이사르, 내란기, 1권 84:5)
poscentibus ipse restiteras et mens, aliorum prona favori, iudex dura sui, facibus succensa pudoris tarda verecundis excusat praemia causis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:100)
simulque illud reputate, turbide et seditiose tractaverit exercitus Piso, quaesita sint per ambitionem studia militum, armis repetita provincia, an falsa haec in maius vulgaverint accusatores, quorum ego nimiis studiis iure suscenseo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장6)
Piso qualicumque fortunae meae non est adiunctus, cum omne hoc tempus in urbe egerit, M. Piso repetere Syriam dehortatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장10)
quare a vobis peto, primum ut consilium probetis meum, deinde ne frustra dehortando impedire conemini.'
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 21장 6:2)
obtrectatoribus etiam, qualescumque et quantacumque de causa nanctus esset, lenis adeo et innoxius, ut Pisoni decreta sua rescindenti, clientelas di[u]uexanti non prius suscensere in animum induxerit, quam ueneficiis quoque et deuotionibus impugnari se comperisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 3장 3:1)
Agrippae se nepotem neque credi neque dici ob ignobilitatem eius uolebat suscensebatque, si qui uel oratione uel carmine imaginibus eum Caesarum insererent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 23장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION