라틴어 문장 검색

Phidippe, Bacchis deierat persancte.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 210)
sit ventura dies mundi quae subruat arces, purpureus pluvias cur bibit arcus aquas, aut cur Perrhaebi tremuere cacumina Pindi, solis et atratis luxerit orbis equis, cur serus versare boves et plaustra Bootes, Pleiadum spisso cur coit igne chorus, curve suos fines altum non exeat aequor, plenus et in partes quattuor annus eat;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 518)
illud sane aerumnosissimum, sicuti narravere qui viderant, quod, quia se sub atratis accusatoribus exornatum ille politumque iudicibus intulerat, paulo post, cum duceretur addictus, miser nec miserabilis erat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 11:3)
Taceo de philosophis, Socrate contentus, qui in contumeliam deorum quercum et hircum et canem deierabat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 7:1)
Ceterum daemonas, id est genios, adiurare consuevimus, ut illos de hominibus exigamus, non deierare, ut eis honorem divinitatis conferamus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 3:2)
Atque adeo omnes illi sub ipsa usque impietatis eruptione et sacra faciebant pro salute imperatoris et genium eius deierabant, alii foris alii intus, et utique publicorum hostium nomen Christianis dabant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 10:1)
Quis enim philosophum sacrificare aut deierare aut lucernas meridie vanas proferre conpellit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 3:3)
per omnis deos et deas deieravit, occisurum eum hac nocte quicum cubaret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 592)
Me neque isti male fecisse mulieri, quae me arguit hanc domo ab se surrupuisse atque abstulisse * deierat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 292)
C. Deiera te mi argentum daturum eodem die, viduli ubi sis potitus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 2128)

SEARCH

MENU NAVIGATION